680.
Praeterea, quid ordo absque distinctione? et quid distinctio absque indiciis? et quid indicia absque signis, per quae cognoscantur qualitates? Nam absque notitia qualitatum ordo non cognoscitur ut ordo.
Signa seu signaturae in imperiis et in regnis sunt tituli dignitatum, et jura administrationis illis addicata; inde subordinationes, per quas coordinantur omnes sicut in unum. Hoc modo rex regiam
suam potestatem secundum ordinem inter plures distributam exercet, ex quo regnum fit regnum. Simile in perplurimis rebus aliis, ut in exercitibus: quid valoris foret illis, nisi illi ordinate distincti
essent in phalanges, hae in cohortes, et hae in turmas, et singulis praefecti sint minores duces, et omnibus unus qui supremus? Et quid ordinationes illae absque signis, quae vocantur vexilla,
quae indicent in qua statione quisque erit? Per talia omnes in proeliis sicut unum agunt, et absque illis ruerent contra hostem non aliter quam sicut catervae canum cum rictibus apertis, ululatu et furore
inani; et tunc omnes absque fortitudine ab hoste in justas acies composito, trucidarentur; nam quid divisi contra unitos? Per haec illustratur primus hic usus Baptismi, qui est signum in mundo spirituali
quod sit ex Christianis; ubi quisque inseritur societatibus et congregationibus ibi secundum qualitatem Christianismi in illo aut extra illum.