True Christian Religion (Chadwick) n. 681

Previous Number Next Number See English 

681. [V.] Quod secundus Usus Baptismi sit, ut Christianus cognoscat et agnoscat dominum Jesum Christum Redemptorem et Salvatorem, et sequatur Ipsum. Alter hic usus Baptismi, qui est ut cognoscat Dominum Redemptorem et Salvatorem Jesum Christum inseparabiliter sequitur primum, qui est quod sit introductio in Ecclesiam Christianam, ac insertio inter Christianos in mundo spirituali: et quid primus ille usus absque sequenti hoc altero, quam solum nomen? Et tamen non est nisi sicut subditus, qui addicit se regi, et tamen leges ejus seu patriae repudiat, ac addicit se regi barbaro et ei servit; aut nisi sicut famulus, qui emancipat se alicui Domino, ac vestes ut insignia ejus accipit, et aufugit, et in vestibus ejus servit alteri; aut nisi sicut signifer, qui cum vexillo abit, et id dissecat, ac frusta ejus vel projicit in aerem, vel sub pedes militum ut proculcetur. Verbo nomen quod Christianus sit, hoc est, quod Christi sit, et non agnoscere Ipsum et sequi Ipsum, hoc est, vivere secundum mandata Ipsius, est tam inane, sicut umbra, sicut fumus, ac sicut pictura atrata; nam dicit Dominus, "Quid.. Me vocatis Domine, ..e non facitis quae dico?" (Luc. vi. 46, seq.) "Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine; ....sed tunc confitebor illis, Non novi vos" (Matth. vii. 22, 23).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church