Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 228

Previous Number Next Number See English 

228. Nullus homo ita profanat sancta, qui non scit illa; nam qui non scit illa, nec potest agnoscere illa, et dein negare illa. Quare illi qui extra Christianum orbem sunt, et non sciunt aliquid de Domino, et de redemptione et salvatione ab Ipso, non profanant id sanctum, dum non recipiunt illud, immo dum loquuntur contra illud. Ipsi Judaei nec profanant id sanctum, quia ab infantia non volunt recipere et agnoscere illud aliter si reciperent et agnoscerent, et postea negarent, quod tamen raro fit; multi enim ex illis agnoscunt illud exterius, et negant illud interius, et sunt hypocritis similes. Sed illi profanant sancta per commixtionem illorum cum profanis, qui primum recipiunt et agnoscunt, et postea abeunt et negant. [2.] Nihil facit, quod in infantia et pueritia recipiant et agnoscant: hoc facit unusquisque Christianus; quia tunc non recipiunt et agnoscunt illa quae fidei et charitatis sunt ex aliqua rationalitate et libertate, hoc est, in intellectu ex voluntate, sed solum ex memoria et ex fide magistri; et si vivunt secundum illa, est ex caeca obedientia. At cum homo in usum suae rationalitatis et libertatis venit, quod fit successive sicut adolescit et juvenescit, si tunc agnoscit vera et vivit secundum illa, et postea negat illa, commiscet sancta profanis, et fit ex homine tale monstrum, ut supra dictum est. At si homo in malo est, a tempore dum suae rationalitatis et libertatis, hoc est, sui juris, factus est, usque in juventutem, ac postea agnoscit vera fidei et vivit secundum illa, modo tunc in illis usque ad finem vitae maneat, non commiscet illa: nam Dominus tunc separat mala prioris vitae a bonis posterioris vitae ita fit cum omnibus qui paenitentiam agunt. Sed de his plura in sequentibus.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church