229.
(iii.) Quod plura genera profanationum sancti sint, et quod hoc genus sit omnium pessimum.-In communissimo sensu per profanationem intelligitur omnis impietas ita per profanatores intelliguntur omnes
impii, qui corde negant Deum, sanctitatem Verbi, et inde spiritualia ecclesiae, quae ipsa sancta sunt, de quibus etiam impie loquuntur. Sed de his hic non agitur, verum de illis qui Deum profitentur,
sanctitatem Verbi statuunt, et spiritualia ecclesiae agnoscunt, plerique tamen solum ore Causa quod hi profanent, est quia sanctum ex Verbo est in illis et apud illos, et hoc quod in illis est, et
quod facit aliquid illorum intellectus et voluntatis, profanant: at vero in impiis, qui Divinum ac Divina negant, non est aliquod sanctum quod profanare possunt: hi quidem sunt profanatores, sed usque
non profani.