231.
Quoniam per profanationem sancti intelligitur profanatio ab illis qui sciunt vera fidei et bona charitatis ex Verbo, et quoque aliquo modo agnoscunt illa, et non illi qui non sciunt illa, nec qui ex
impietate prorsus rejiciunt, ideo non de his, sed de illis sequentia dicuntur; horum profanationis genera sunt plura, leviora et graviora, verum ad haec septem referri possunt. Primum profanationis genus
ab illis est, qui joculantur ex Verbo et de Verbo, aut ex Divinis ecclesiae et de illis. Hoc fit a quibusdam ex prava consuetudine, desumendo nomina aut formulas ex Verbo, et immiscendo sermonibus
parum decoris, et quandoque spurcis; quod non potest non cum aliquo contemptu Verbi esse conjunctum cum tamen Verbum in omnibus et singulis est Divinum et sanctum nam unaquaevis vox ibi in sinu recondit
aliquod Divinum et per id communicationem habet cum caelo: sed hoc profanationis genus levius et gravius est secundum agnitionem sanctitatis Verbi, et sermonis indecorum cui inseritur a joculatoribus.
[2.] Alterum genus profanationis ab illis est, qui intelligunt et agnoscunt Divina vera, et tamen vivunt contra illa. Sed levius profanant qui solum intelligunt, gravius autem qui etiam agnoscunt,
intellectus enim solum docet, vix aliter quam sicut praedicator, et non conjungit se cum voluntate ex se at agnitio se conjungit, non enim potest aliquod agnosci nisi cum consensu voluntatis. Sed
usque illa conjunctio est varia, et secundum conjunctionem profanatio, dum vivitur contra vera quae agnoscuntur; ut si quis agnoscit, quod vindictae et odia, adulteria et scortationes, fraudes et doli,
blasphemationes et mendacia, sint peccata contra Deum, et usque committit illa, is in hoc genere profanationis graviori est dicit enim Dominus, "Servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non ...
facit voluntatem ejus, percutietur multis" (Luc. xii. [1]47). Et alibi, "Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet" (Joh.ix.41). Sed
aliud est agnoscere apparentias veri, et aliud genuina vera; illi qui agnoscunt genuina vera, et usque non vivunt secundum illa, in mundo spirituali apparent absque luce et calore vitae in sono et loquela,
sicut forent merae inertiae. [3.] Tertium genus profanationis est ab illis, qui applicant sensum litterae Verbi ad confirmandos malos amores et falsa principia. Causa est, quia confirmatio falsi
est negatio veri, et confirmatio mali est rejectio boni: et Verbum in suo sinu non est nisi quam Divinum Verum et Divinum Bonum; et hoc in sensu ultimo, qui est sensus litterae, non apparet in genuinis
veris, nisi ubi docet Dominum ac ipsam viam salutis, sed in vestitis veris, quae vocantur apparentiae veri: quare ille sensus potest trahi ad confirmandum haeretica plurium generum. Qui vero confirmat
amores malos, ille violentiam infert Divinis Bonis; qui confirmat principia [2]falsa, ille violentiam infert Divinis Veris. Haec violentia vocatur falsificatio veri, illa autem adulteratio boni
utraque intelligitur per "sanguines" in Verbo. Sanctum enim spirituale, quod etiam est Spiritus veritatis procedens a Domino, est intus in singulis sensus litterae Verbi. Id sanctum laeditur, quando
falsificatur et adulteratur Verbum. Quod hoc sit profanatio, patet. [4.] Quartum genus profanationis ab illis est, qui pia et sancta ore loquuntur, et quoque simulant, sono et gestu affectiones amoris
illorum, et tamen corde non credunt et amant illa.--Plerique ex his sunt hypocritae et Pharisaei, a quibus post mortem omne verum et bonum aufertur, et dein mittuntur in tenebras exteriores. Illi,
qui ex hoc genere se confirmaverunt contra Divinum, et contra Verbum, et inde quoque contra spiritualia Verbi, in tenebris illis sedent muti, impotes loquendi, volentes effutire pia et sancta, sicut
in mundo, sed non possunt nam in mundo spirituali quisque adigitur loqui sicut cogitat; sed hypocrita vult loqui aliter quam cogitat; inde oppositio in ore existit, ex qua est quod possit solum mutire.
Sed hypocrises sunt leviores et graviores, secundum confirmationes contra Deum, et ratiocinationes pro Deo exterius. [5.] Quintum profanationis genus ab illis est, qui Divina sibi attribuunt.--Illi
sunt qui intelliguntur per "Luciferum" apud Esaiam xiv: per "Luciferum" ibi intelligitur Babel, ut constare potest a vers. 4, 22, illius capitis, ubi etiam illorum sors describitur: iidem etiam sunt
qui intelliguntur et describuntur per meretricem sedentem super bestia coccinea, in Apocalypsi xvii. Multis in locis in Verbo nominatur Babel et Chaldaea; et per " Babelem" ibi intelligitur profanatio
boni, et per "Chaldaeam" profanatio veri, utraque apud illos qui sibi Divina attribuunt. [6.] Sextum profanationis genus ab illis est, qui Verbum agnoscunt, et usque Divinum Domini negant. Hi in
mundo vocantur Sociniani, et quidam Ariani. Horum et illorum sors est, quod invocent Patrem, et non Dominum, et continue orent Patrem, quidam etiam propter Filium, ut admittantur in caelum, sed frustra,
usque dum absque spe salvationis fiunt; et tunc demittuntur in infernum inter illos qui negant Deum. Hi sunt qui intelliguntur per illos Qui blasphemant Spiritum Sanctum, quibus non remittetur
in hoc saeculo nec in futuro (Matth. xii. 32):
causa est, quia Deus est unus Persona et Essentia, in quo Trinitas, et ille Deus est Dominus et quia Dominus etiam est Caelum, et inde illi qui in caelo
sunt in Domino sunt, ideo illi qui negant Divinum Domini, non possunt admitti in caelum, ac in Domino esse: quod Dominus sit Caelum, et quod inde illi qui in caelo sunt, in Domino sint, supra ostensum
est. [7.] Septimum profanationis genus ab illis est, qui primum agnoscunt Divina vera, ac vivunt secundum illa, ac postea recedunt et negant illa.--Hoc pessimum genus profanationis est, ex causa
quia commiscent sancta profanis, usque adeo ut separari nequeant et tamen separanda sunt, ut sint vel in caelo vel in inferno et quia hoc apud illos fieri nequit, eruitur omne intellectuale et voluntarium
humanum, et fiunt non homines magis, ut prius dictum est. Paene simile fit cum illis, qui Divina Verbi et ecclesiae corde agnoscunt, ac illa prorsus immergunt proprio suo, quod est amor dominandi
super omnia, de quo prius plura dicta sunt: hi enim post mortem, dum fiunt spiritus, prorsus non volunt duci a Domino, sed a semet et cum taxatur amori illorum frenum, volunt non modo dominari super
caelum, sed etiam super Dominum et quia hoc non possunt, negant Dominum, et fiunt diaboli. Sciendum est quod amor vitae, qui etiam est amor regnans, maneat unumquemvis post mortem, et quod non auferri
possit. [8.] Hujus generis profani intelliguntur per Tepidos, de quibus ita in Apocalypsi:
"Novi opera tua, quod neque frigidus sis, neque calidus; utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus
es, et neque frigidus neque calidus, exsputurus sum te ex ore meo (iii. 14, 15, [16]). Hoc genus profanationis describitur ita a Domino apud Matthaeum:
"Quando.. immundus spiritus exit ab homine,
perambulat arentia loca, quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, revertar ad domum unde exivi; dum redit et invenit illam vacuam, ac scopis purgatam et ornatam sibi, abit, et adjungit sibi
septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; atque fiunt posteriora hominis pejora primis" (xii. [1]43-45):
conversio hominis describitur ibi per exitum spiritus im mundi ab illo: ac
reversio ad mala priora, ejectis veris et bonis, per reditum spiritus immundi cum septem se pejoribus in domum sibi ornatam ac profanatio sancti a profano, per quod posteriora illius hominis fiant pejora
primis. Simile intelligitur per hoc apud Johannem, Jesus dixit ad sanatum in lacu Bethesda, "Ne amplius pecca, ne pejus tibi fiat" (v. 14). [9.] Quod Dominus provideat, ne homo interius agnoscat
vera, ac postea recedat, et fiat profanus, intelligitur per haec: "[2]Occaecavit illorum oculos et [3]obturavit illorum cor, ut non videant oculis ac intelligant corde, et convertant se, et sanem
illos" (Joh. xii. [4]40), "ne convertant se et sanem illos," significat ne agnoscant vera et dein recedant, et sic fiant profani propter eandem causam Dominus locutus est per parabolas, ut Ipse dicit
(Matth. xiii. 13). Quod Judaeis prohibitum fuerit comedere pinguedinem et sanguinem (Levit. iii. 17; vii. 23, 25), significabat ne profanarent sancta, "pinguedo" enim significabat Divinum Bonum, et
"sanguis" Divinum Verum. Quod semel conversus in bono et vero permansurus sit ad finem vitae, docet Dominus apud Matthaeum:
Jesus dixit, "Quisquis perseveraverit ad finem, salvabitur" (x. 22; pariter
Marc. xiii. 13).