Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 232

Previous Number Next Number See English 

232. (iv.) Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et simul in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.--Ad hoc demonstrandum distincte progrediendum est, ex binis causis; una quia interest saluti humanae altera quia ex cognitione hujus legis pendet cognitio legum permissionis, de quibus in sequenti paragrapho. Interest enim saluti humanae; nam, ut prius dictum est, qui Divina Verbi et inde ecclesiae primum agnoscit, et postea ab illis recedit, sancta gravissime profanat. Ut itaque hoc arcanum Divinae Providentiae detegatur, usque ut homo rationalis in sua luce id videre possit, evolvendum est in hac serie:--(1.) Quod in interioribus apud hominem non possit malum et simul bonum esse, inde nec falsum mali et simul verum boni. (2.) Quod a Domino in interiora hominis non possit inferri bonum ac verum boni, nisi quantum ibi remotum est malum ac falsum mali. (3.) Si bonum cum suo vero ibi inferretur prius aut plus quam remotum est malum cum suo falso, homo recederet a bono, ac rediret ad suum malum. (4.) Quod cum homo in malo est, intellectui ejus possint inferri multa vera, et haec in memoria recondi, et tamen non profanari. (5.) Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam quam maxime prospiciat, ne prius et plus inde recipiatur a voluntate, quam quantum homo sicut a se removet malum in externo homine. (6.) Quod si prius et plus, tunc voluntas adulteraret bonum, et intellectus falsificaret verum, commiscendo illa cum malis et cum falsis. (7.) Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church