Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. Ut itaque hoc arcanum Divinae Providentiae detegatur, usque ut homo rationalis id in sua luce videre possit, singillatim explicanda sunt illa, quae nunc allata sunt. Primum: Quod in interioribus apud hominem non possit malum et simul bonum esse, et inde nec falsum mali et simul verum boni.-Per interiora hominis intelligitur internum cogitationis ejus de quo homo non aliquid scit, priusquam in mundum spiritualem et ejus lucem venit, quod fit post mortem. In mundo naturali id cognosci potest solum ex jucundo amoris ejus in externo cogitationis suae, et ex ipsis malis, dum illa apud se explorat nam, ut supra ostensum est, internum cogitationis cum externo cogitationis apud hominem in tali nexu cohaeret, ut non separari possint sed de his supra plura. Dicitur bonum et verum boni, ac malum et falsum mali quoniam bonum non dari potest absque suo vero, nec malum absque suo falso, sunt enim consortes tori seu conjuges; nam vita boni est a suo vero, et vita veri a suo bono: simile est cum malo et ejus falso. [2.] Quod in interioribus hominis non possit malum cum suo falso et simul bonum cum suo vero esse, a rationali homine absque explicatione videri potest est enim malum oppositum bono, ac bonum oppositum malo, et duo opposita non possunt simul esse. Est etiam omni malo insitum odium contra bonum, et omni bono est insitus amor tutandi se contra malum, et id a se removendi: ex quo sequitur, quod unum cum altero non possit simul esse et si simul forent, primum oriretur conflictus et pugna, et dein destructio: quod etiam Dominus his verbis docet:
"Omne regnum divisum contra se ipsum desolatur, et omnis civitas aut domus divisa contra se ipsam non consistit... Quisquis non est Mecum, contra Me est, et quisquis non congregat Mecum, dispergit (Matth. vi. [1]xii. 25, 30):
et alibi, "Nemo potest duobus dominis simul servire, nam aut unum odio habebit, [2]et alterum amabit[, aut uni adhaerebit et alterum contemnet] (Matth. vi. 24). Duo opposita non dari possunt in una substantia aut forma simul, quin distraheretur et periret: si accessisset et appropinquavisset unum ad alterum, omnino se separarent, sicut bini hostes, quorum unus intra sua castra aut intra sua munimenta, et alter extra illa, se reciperet. Ita fit cum malis et bonis apud hypocritam; hic in utrisque est sed malum est intra et bonum est extra, et sic duo illa separata, et non commixta. Ex his nunc patet, quod malum cum suo falso, et bonum cum suo vero, non possint simul esse. [3.] Alterum: Quod a Domino in interiora hominis non possit inferri bonum ac verum boni, nisi quantum ibi remotum est malum et falsum mali.-Hoc est ipsum consequens antecedentium; nam cum malum et bonum non possunt simul esse, non potest inferri bonum, priusquam malum remotum est. Dicitur in interioribus hominis, per quae intelligitur internum cogitationis; de his agitur, in quibus vel erit Dominus vel erit diabolus; est Dominus ibi post reformationem, et est diabolus ibi ante illam; quantum itaque homo patitur se reformari, tantum diabolus ejicitur; at quantum non patitur se reformari, tantum diabolus remanet. Quis non videre potest, quod Dominus non intrare possit, quamdiu ibi diabolus est? Et tamdiu ibi est, quamdiu homo tenet portam clausam, in qua homo cum Domino simul est. Quod Dominus intret, quando porta illa medio homine aperitur, docet Dominus in Apocalypsi, "Consisto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (iii. 20);
janua aperitur per quod homo removeat malum fugiendo et aversando illud sicut infernale et diabolicum; nam sive dicatur malum sive diabolus, idem est ac vicissim, sive dicatur bonum sive Dominus, idem est, nam in omni bono intus est Dominus, et in omni malo intus est diabolus. Ex his patet veritas hujus rei. [4.] Tertium: Si bonum cum suo vero inferretur prius aut plus quam remotum est malum cum suo falso, homo recederet a bono, ac rediret ad suum malum.--Causa est, quia praevaleret malum, et quod praevalet, hoc vincit, si non tunc usque postea. Dum adhuc malum praevalet, non potest bonum inferri in intima conclavia, sed solum in atria; quoniam, ut dictum est, malum et bonum non possunt simul esse, et quod solum in atriis est, hoc removetur ab hoste ejus, qui conclavibus est, inde fit recessio a bono et reditio ad malum, quod est pessimum profanationis genus. [5.] Praeterea ipsum jucundum vitae hominis est amare seipsum et mundum super omnia. Hoc jucundum non potest momento removeri, sed successive; at quantum ex hoc jucundo apud hominem remanet, tantum ibi praevalet malum; et hoc malum non aliter removeri potest, quam ut amor sui fiat amor usuum, seu ut amor dominandi non sit propter se sed propter usus sic enim usus faciunt caput, et amor sui seu dominandi primum facit corpus sub capite, ac postea pedes super quibus ambulet. Quis non videt quod bonum faciet caput, et quod cum bonum facit caput, Dominus ibi sit? Bonum et usus unum sunt. Quis non videt, quod si malum facit caput, diabolus ibi sit? Et quia usque bonum civile et morale, et in externa forma etiam bonum spirituale, recipiendum est, quod hoc tunc faciat pedes et plantas, et proculcetur. [6.] Cum itaque status vitae hominis invertendus est, ut quod supra est infra sit, et haec versura non dari potest momento, jucundissimum enim vitae, quod est ex amore sui et inde dominii, non potest nisi quam sucessive diminui, et verti in amorem usuum, quapropter non potest a Domino inferri bonum prius et plus quam quantum hoc malum removetur et si prius et plus, homo recederet a bono, et rediret ad suum malum. [7.] Quartum: Quod cum homo in malo est, intellectui ejus possint inferri multa vera, et haec in memoria recondi, et tamen non profanari.-Causa est, quia intellectus non influit in voluntatem, sed voluntas in intellectum et quia non influit in voluntatem, multa vera ab intellectu recipi possunt, et illa recondi in memoria, et tamen cum malo voluntatis non commisceri, proinde sancta non profanari. Et quoque cuivis incumbit, ut vera ex Verbo, aut ex praedicationibus, discat, in memoria reponat, ac de illis cogitet: intellectus enim ex: veris quae in memoria sunt, et inde in cogitationem veniunt, docebit voluntatem, hoc est, docebit hominem, quid faciet hoc itaque est principale medium reformationis. Quando vera solum in intellectu, et inde in memoria sunt, non sunt in homine, sed extra illum. [8.] Memoria hominis comparari potest cum alvo ruminatorio quorundam animalium, in quem immittunt escas suas; quae quamdiu ibi sunt, nam in corpore eorum sunt, sed extra illud, at sicut desumunt illas inde et devorant, fiunt vitae illorum, et nutritur corpus. At in memoria hominis non sunt escae materiales, sed spirituales, quae intelliguntur per vera, et in se sunt cognitiones quantum inde homo desumit illa cogitando, quasi ruminando, tantum mens ejus spiritualis nutritur. Amor voluntatis est qui desiderat, et quasi appetit, et facit ut hauriantur, et nutriant. Si amor ille malus est, desiderat et quasi appetit immunda si autem bonus, desiderat et quasi appetit munda, et illa quae non conveniunt, separat, amandat, et ejicit? quod fit variis modis. [9.] Quintum: Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam quam maxime prospiciat ne prius et plus inde recipiatur a voluntate, quam quantum homo sicut a se removet malum in externo homine.-Nam quod a voluntate, hoc in hominem venit, ac ei appropriatur, ac fit vitae ejus et in ipsa vita, quae homini est ex voluntate, non potest malum et bonum simul esse, sic enim periret at in intellectu potest utrumque esse, quae ibi vocantur falsa mali aut vera boni, attamen non simul alioqui non potuisset homo videre malum a bono, ac cognoscere bonum a malo sed distinguuntur et separantur ibi sicut domus in interiora et exteriora. Cum malus homo cogitat et loquitur bona, tunc exterius cogitat et loquitur: at cum mala tunc interius; quare cum loquitur bona, fit loquela ejus sicut ex pariete; et comparari potest cum fructu superficietenus pulchro, qui intus vermiculosus et putris est; et quoque cum ovo draconis crusta tenus. [10.] Sextum: Quod si prius et plus, tunc voluntas adulteraret bonum ac intellectus falsificaret verum, commiscendo illa cum malis et inde falsis.-Cum voluntas est in malo, tunc illa in intellectu adulterat bonum, ac adulteratum bonum in intellectu est in voluntate malum, confirmat enim quod malum sit bonum, et vicissim malum ita facit cum omni bono, quod sibi oppositum est. Malum etiam falsificat verum, quia verum boni est oppositum falso mali hoc quoque facit voluntas in intellectu, et non intellectus ex se. Adulterationes boni in Verbo describuntur per adulteria, et falsificationes veri per scortationes ibi. Adulterationes et falsificationes illae fiunt per ratiocinia ex naturali homine qui in malo est, et quoque fiunt per confirmationes ex apparentiis sensus litterae Verbi. [11.] Amor sui, qui est caput omnium malorum, praepollet aliis amoribus ingenio adulterandi bona et falsificandi vera, et hoc facit per abusum rationalitatis, quae cuivis homini tam malo quam bono a Domino est immo potest per confirmationes facere, ut malum prorsus appareat sicut bonum, ac falsum sicut verum. Quid non potest, cum potest mille argumentis confirmare, quod natura se ipsam creaverit, et quod illa dein creaverit homines, bestias et vegetabilia omnis generis; tum quod per influxum ex interiori se faciat ut homines vivant, analytice cogitent, et sapienter intelligant? Quod amor sui praepolleat ingenio confirmandi quicquid vult, est quia ultimam superficiem ejus facit quidam splendor lucis in varios colores variegatae. Hic splendor est amoris istius gloria sapiendi, et sic quoque eminendi et dominandi. [12.] At cum amor ille talia confirmaverat, tunc fit tam caecus, ut non videat aliter quam quod homo sit bestia et quod cogitent similiter, immo quod si bestia quoque loqueretur, foret illa homo sub alia forma. Si adduceretur ex quadam persuasione credere quod aliquid hominis vivat post mortem, tunc tam caecus est, ut credat quod etiam bestia, et quod hoc aliquid vivens post mortem sit modo subtilis vitae halitus, sicut vapor, qui usque relabitur ad cadaver suum vel quod sit aliquod vitale absque visu, auditu et loquela, ita caecum, surdum et mutum, volitans et cogitans praeter plures insanias, quas ipsa natura, quae in se mortua est, phantasiae ejus inspirat. Hoc facit amor sui, qui in se spectatus est amor proprii et proprium hominis quoad affectiones, quae omnes sunt naturales, non est absimile vitae bestiae, et quoad perceptiones quia ex illis affectionibus sunt, non absimile est noctuae. Quare qui continue immergit cogitationes proprio suo, non potest elevari e luce naturali in lucem spiritualem, et videre aliquid Dei, caeli, et vitae aeternae. Quia hic amor talis est, et usque ingenio confirmandi quodcunque lubet, praepollet, ideo etiam simili ingenio potest adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus, dum ex quadam necessitate tenetur confiteri illa. [13.] Septimum: Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.- Hoc facit Dominus, ne homo in gravissimum illud genus profanationis sancti, de quo in hoc articulo actum est, incidat. Propter id periculum etiam Dominus permittit mala vitae, et plura haeretica cultus; de quorum permissione videbitur in sequentibus paragraphis.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church