Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. (i.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variarum gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam, tum qui idola et sculptilia.- Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana caeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e caelo, sed mediate, de qua re videatur supra (n. 154-174); et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est. Nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem sciverunt ex Verbo, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat. [2.] Quod religio transplantata sit in universum orbem ex Verbo Vetusto, et dein Israelitico, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103), et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, caelum et infernum, vitam post mortem, minus Dominum (n. 114-118 ibi). Cum semel religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta et dogmata; et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo ut quod Deus colendus sit, nomen Ipsius non profanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum. Gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra (n. 253) dictum est: pleraeque etiam gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent. Quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae ex praeceptis Decalogi, a principio ad finem. [3.] Inter arcana caeli etiam hoc est, quod caelum angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia: et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in caelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; et quod similiter ac alii in caelesti gaudio essent: nam non refert, si in gaudio quale est angelis supremi caeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi caeli; nam quisque qui in caelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur. [4.] Est comparative sicut agricola et rex: agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; hic angustaretur corde, si sicut rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili. Ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas caelestis, cuivis in suo gradu; ita quoque illis qui extra Christianum orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem. [5.] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 116). Similiter qui solem et lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus, "Si caeci essetis," hoc est, si non sciretis, non haberetis peccatum (Joh. ix. 41). Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano orbe. Hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo ex influxu enim e caelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsuscitant illud. Illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum. si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur. [6.] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in caelo possit habere, si bene vivit. Quod caelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde caelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt; et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in opere De Caelo et Inferno, Londini, 1758, edito (n. 59-102) tum in Arcanis Caelestibus (n. 5552-{1}5569); et quoque supra (n. 201-204). @1 5569 pro "5564"$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church