255.
(ii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit.- Quod hoc religiosum receptum sit a pluribus regnis
quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est, ita ubi Verbum est, et
per id Dominus notus est. Ast religiosum mahumedanum non est scandalum illis qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae: hi inquirunt in quo est, et quoque inveniunt est in eo, quod Mahumedana
religio agnoscat Dominum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in mundum venit ut doceret homines: plurima pars illorum Ipsum majorem Mahumede faciunt. [2.] Ut plene sciatur,
quod illud religiosum ex Divina Domini Providentia exsuscitatum sit ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, quare primum de origine idololatriarum. Ante illud religiosum
fuit cultus idolorum communis in toto terrarum orbe. Causa fuit, quia ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes ecclesiae repraesentativae. Talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; ibi tentorium,
vestes Aharonis, sacrificia, omnia templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant. Et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientium,
imprimis exculta in Aegypto inde illorum hieroglyphica. Ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii,
fontes, et quoque quid sol, luna, stellae; et quia omnis cultus illorum erat repraesentativus consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt
cultus, ac ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus Dei vertebant facies; et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, immo aves, pisces, serpentes, fecerunt,
et hos posuerunt domi et alibi in ordine secundum spiritualia ecclesiae, quibus correspondebant seu quae repraesentabant. Similia etiam posuerunt in suis templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta
quae significabant. [3.] Post tempus, quando scientia correspondentiarum oblitterata fuit, incepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint
aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent et inde significarent sancta. Inde ortae sunt idololatriae, quae impleverunt totum terrarum orbem, tam Asiaticum
cum insulis circum, quam Africanum et Europaeum. Ut omnes illae idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est, ut nova religio geniis Orientalium accommodata auspicaretur in
qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset maximus Propheta, sapientissimus omnium, et Filius Dei: hoc factum est per Mahumedem,
ex quo religio ista vocata est Religio Mahumedana. [4.] Haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata est, ac geniis Orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias
tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in mundum spiritualem venirent quae religio non recepta fuisset a tot regnis, et potuisset idololatrias exstirpare, nisi conveniens et adaequata
ideis cogitationum et vitae omnium illorum facta fuisset. Quod non agnoverit Dominum pro Deo caeli et terrae, erat causa quia Orientales agnoverunt Deum Creatorem Universi, et non comprehendere
potuerunt, quod Ille in mundum venerit, et assumpserit Humanum sicut nec illud comprehendunt Christiani, qui ideo in cogitatione sua separant Divinum Ipsius ab Humano Ipsius, ac Divinum ponunt juxta
Patrem in caelo, ac Humanum Ipsius non sciunt ubi. [5.] Ex his videri potest, quod Mahumedana Religio etiam ex Divina Domini Providentia orta sit; et quod omnes illi ex ea religione, qui Dominum pro
Filio Dei agnoscunt, et simul secundum praecepta decalogi, quae etiam illis sunt, vivunt, fugiendo mala ut peccata, in caelum, quod vocatur Caelum Mahumedanum, veniant. Hoc caelum etiam divisum est in
tres caelos, supremum, medium et infimum. In supremo caelo sunt, qui Dominum unum cum Patre agnoscunt, et sic Ipsum solum Deum: in altero caelo sunt qui abdicant plures uxores, et cum una vivunt et
in ultimo, qui initiantur. Plura de hac religione videantur in Continuatione de Ultimo Judicio, et de Mundo Spirituali (n. 68-72), ubi de Mahumedanis et de Mahumede actum est.