258.
(v.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod inter illos qui religionem Christianam profitentur, sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus quas cogitent et
loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant.- Quod illi tales sint, qui solam fidem faciunt salvificam, et non vitam charitatis, proinde qui fidem a charitate separant, in Doctrina Novae Hierosolymae
de Fide, ostensum est et quoque ibi, quod illi per "Philistaeos," perque "draconem," et per "hircos," in Verbo intelligantur. [2.] Quod talis Doctrina etiam permissa sit, est ex Divina Providentia,
ne profanaretur Divinum Domini, et Sanctum Verbi. Divinum Domini non profanatur cum salvatio ponitur in his vocibus, "Ut Deus Pater misereatur propter Filium, qui passus est crucem, et satisfecit
pro nobis;" nam sic non adeunt Divinum Domini, sed humanum, quod non agnoscunt pro Divino nec profanatur Verbum, quia non attendunt ad illa loca ubi nominatur amor, charitas, facere, opera; haec omnia
dicunt esse in fide illarum vocum; et illi qui illud confirmant, dicunt secum, "Lex me non damnat, ita nec malum; et bonum non salvat, quia bonum a me non est bonum quare sunt sicut illi qui non sciunt
aliquod verum ex Verbo, et propterea id non profanare possunt. Sed istarum vocum fidem non confirmant alii, quam qui ex amore sui in fastu propriae intelligentiae sunt; hi nec corde Christiani sunt,
sed solum volunt videri. Quod usque Divina Domini Providentia continue operetur, ut salventur illi, apud quos fides separata a charitate facta est religionis, nunc dicetur. [3.] Ex Divina Domini
Providentia est, quod, tametsi illa fides facta est religionis, usque unusquisque sciat, quod non illa fides salvet, sed quod vita charitatis cum qua fides unum agit in omnibus enim ecclesiis, ubi religio
illa recepta est, docetur, quod nulla salvatio sit, nisi homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, paenitentiam agat, desistat ab illis, et novam vitam ineat. Hoc cum multo zelo praelegitur
coram omnibus illis qui ad Sanctam Cenam accedunt; addendo, quod nisi hoc faciant, commisceant sancta prophanis, et se in damnationem aeternam conjiciant; immo in Anglia, quod nisi id faciant,
diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam, et destructurus illos quoad animam et corpus. Ex his patet. quod unusquisque in ecclesiis ubi sola fides recepta est, usque doceatur quod mala ut peccata
fugienda sint. [4.] Porro, unusquisque, qui natus est Christianus, etiam scit quod mala ut peccata fugienda sint, ex eo, quod decalogus tradatur omni puero et omni puellae in manum, et a parentibus
et a magistris doceatur et quoque omnes cives regni, in specie vulgus, ex solo decalogo e memoria lecto explorantur a sacerdote quid ex Christiana religione sciunt, et quoque monentur ut faciant illa
quae ibi. Nusquam tunc ab aliquo antistite dicitur, quod non sint sub jugo istius legis, nec quod illa facere non possint quia non aliquod bonum a se. In toto Christiano orbe etiam receptum est
Symbolum Athanasianum, et quoque agnoscitur id quod ultimo ibi dicitur, quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos, et tunc illi qui bona fecerunt intrabunt in vitam aeternam, et qui mala
fecerunt in ignem aeternum. [5.] In Suecia, ubi religio de sola fide recepta est, manifeste etiam docetur, quod non detur fides separata a charitate seu absque bonis operibus, hoc in quadam Appendice
Memoriali {1}omnibus Libris psalmorum inserta, quae vocatur "Impedimenta seu Offendicula Impaenitentium (Obotfardigas forhinda)" ubi haec verba: Illi qui in bonis operibus sunt divites, monstrant
per id quod in fide sint divites, quoniam cum fides est salvifica, operatur illa per charitatem fides enim justificans nusquam datur sola ac separata a bonis operibus, quemadmodum bona arbor non datur
absque fructu, sol non absque luce et calore, et aqua non absque humore." [6.] Haec pauca allata sunt, ut sciatur, quod tametsi religiosum de sola fide receptum est, usque bona charitatis, quae sunt
bona opera, ubivis doceantur, et quod hoc sit ex Divina Domini Providentia, ne vulgus per illam seducatur. Audivi Lutherum, cum quo aliquoties in mundo spirituali locutus sum, devoventem solam fidem,
et dicentem, quod cum illam stabilivit, monitus sit per angelum Domini, ne id faceret; sed quod cogitaverit secum, quod si non opera rejiceret, non fieret separatio a religioso Catholico; quare contra
monitum fidem illam confirmavit. @1 Usque ad annum 1819.$