Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 259

Previous Number Next Number See English 

259. (vi.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod in Christiano orbe tot haereses fuerint, et adhuc sint, ut Quaquerismus Moravianismus, Anabaptismus, et plures.- Potest enim secum cogitare, Si Divina Providentia in singularissimis universalis foret, et pro fine haberet omnium salutem, fecisset ut una vera religio foret in universo terrarum orbe, et illa non divisa, et minus discerpta in haereses: sed utere ratione, et cogita altius si potes; num potest homo salvari nisi prius reformetur? Est enim in amorem sui et mundi natus, et quia illi amores in se non aliquid amoris in Deum et aliquid amoris erga proximum, nisi propter se, ferunt, est ille quoque natus in omnis generis mala. Quid amoris seu misericordiae in illis amoribus est? Num aliquid facit defraudare alium, blasphemare illum, odio habere illum usque ad necem, adulterari cum uxore ejus, saevire in illum cum in vindicta est, quum animo fert quod velit supremus omnium esse, ac possidere omnium aliorum bona, ita cum spectat alios respective ad se ut viles ac ut nauci? Annon ut talis salvetur, ab illis malis primum abducendus est, et sic reformandus? Quod hoc non fieri possit, nisi secundum plures leges, quae sunt leges Divinae Providentiae, multis supra ostensum est; quae leges quoad maximam partem ignotae sunt, et tamen sunt Divinae Sapientiae et simul Divini Amoris, contra quas Dominus non potest agere nam agere contra illas, foret perdere hominem, et non salvare illum. [2.] Percurrantur leges quae allatae sunt, conferantur, et videbis. Cum itaque secundum leges illas etiam sit, ut non aliquis immediatus influxus sit e caelo, sed mediatus per Verbum, doctrinas et praedicationes; ac Verbum, ut esset Divinum, non potuit nisi quam per meras correspondentias esse conscriptum, sequitur quod dissensiones et haereses inevitabiles sint, et quod harum permissiones etiam secundum leges Divinae Providentiae sint: et adhuc plus; cum ipsa ecclesia pro essentialibus suis assumpserat talia quae solius intellectus sunt, ita quae doctrinae, et non quae voluntatis sunt, ita quae vitae et cum illa quae vitae sunt non essentialia ecclesiae sunt, tunc homo ex intellectu est in meris tenebris, ac errat sicut caecus, qui ubivis impingit, et cadit in foveas. Voluntas enim videbit in intellectu, et non intellectus in voluntate, seu quod idem, vita et ejus amor ducet intellectum ad cogitandum, loquendum et agendum, et non vicissum{1}; si vicissim, posset intellectus ex amore malo, immo diabolico, arripere quicquid per sensus incidit, et injungere voluntati id facere. Ex his videri potest, unde sunt dissensiones et haereses. [3.] Sed usque provisum est, ut quisque in quacunque haeresi quoad intellectum sit, usque reformari et salvari possit, modo mala ut peccata fugiat, et non falsa haeretica apud se confirmet nam per fugere mala ut peccata reformatur voluntas, et per voluntatem intellectus, qui tunc primum e tenebris in lucem venit. Sunt tria essentialia ecclesiae, agnitio Divini Domini, agnitio sanctitatis Verbi, et vita quae vocatur charitas. Secundum vitam, quae est charitas, est cuivis homini fides, ex Verbo est cognitio qualis vita erit, et a Domino est reformatio et salvatio. Si haec tria ut essentialia ecclesiae fuissent, dissensiones intellectuales non divissent illam, sed solum variassent, sicut lux variat colores in objectis pulchris, et sicut varia diademata faciunt pulchritudinem in corona regis. @1 for vicissum read vicissim I$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church