Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 323

Previous Number Next Number See English 

323. (i.) Quod finis creationis sit caelum ex humana genere. Quod caelum non ex aliis consistat, quam qui nati sint homines, in opere De Caelo et Inferno, (Londini, an. 1758 edito,) et quoque supra, ostensum est; et quia caelum non ex aliis consistit, sequitur quod finis creationis sit caelum ex humano genere. Quod ille creationis finis fuerit, quidem supra n. 27 ad 45, demonstratum est; sed idem adhuc manifestius videbitur ex his explicatis. (1.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. (2.) Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato. (3.) Quod sic omnis homo creatus sit ut in caelum veniat. (4.) Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church