Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 324

Previous Number Next Number See English 

324. Quoniam ex his quoque videri potest, quod Divina Providentia non sit alia praedestinatio quam ad caelum, et quod nec in aliam mutari possit, demonstrandum hic est, quod finis creationis sit caelum ex humano genere, in proposito ordine. Primum: Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. In transactione De Divino Amore et Divina Sapientia, Parte Tertia et Quinta, ostensum est, quod apud hominem sint tres gradus vitae, qui vocantur naturalis, spiritualis, et caelestis, et quod hi gradus actualiter apud unumquemvis sint et quod apud bestias non sit nisi quam unus gradus vitae, qui est similis ultimo gradui apud hominem, qui vocatur naturalis. Ex quo sequitur, quod homo per elevationem vitae suae ad Dominum sit prae bestiis in illo statu, ut possit intelligere tale quod Divinae Sapientiae, ac velle tale quod Divini Amoris est, ita Divinum recipere; et qui Divinum recipere potest, ita ut videat et percipiat illud in se, ille non potest aliter quam conjunctus Domino esse, et per conjunctionem illam vivere in aeternum. [2.] Quid Dominus cum omni creatione universi, nisi etiam creavisset imagines et similitudines Sui, quibus communicare possit suum Divinum? Alioqui quid foret aliud quam facere ut aliquid sit et non sit, seu ut aliquid existat et non existat, hoc non propter aliud, quam ut posset e longinquo contemplari meras vicissitudines, ac continuas variationes sicut super aliquo theatro? Quid Divinum in illis, nisi forent propter finem, ut inservirent subjectis quae Divinum recipirent propius, ac viderent et sentirent id? Et quia Divinum est inexhaustae gloriae, num id apud se solum retineret, et num hoc posset? Amor enim vult suum communicare alteri, immo dare ex suo quantum potest. Quid non Divinus Amor, qui est infinitus? Num dare potest et rursus auferre? Foretne hoc dare quod periturum est? quod intus in se non est aliquid, quia cum perit fit nihil, non est Est in illo. Sed dat quod Est, seu quod non desinit esse, et hoc est aeternum. [3.] Ut omnis homo vivat in aeternum, aufertur id quod est mortale apud illum. Mortale ejus est materiale corpus, quod aufertur per ejus mortem. Sic nudatur immortale ejus, quod est mens ejus, et fit tunc spiritus in forma humana; mens ejus est ille spiritus. Quod mens hominis non mori possit, viderunt sophi seu sapientes antiqui; dixerunt enim, Quomodo potest animus seu mens mori, cum potest sapere? Interiorem eorum ideam de eo pauci hodie sciunt; sed fuit illa, quae in communem illorum perceptionem e caelo illapsa est, quod Deus sit ipsa Sapientia, cujus particeps est homo, et Deus immortalis seu aeternus est. [4.] Quoniam mihi datum est loqui cum angelis, etiam aliquid ab experientia dicam. Locutus sum cum illis qui ante multa saecula vixerunt, cum illis qui ante diluvium, et cum quibusdam post diluvium, cumque illis qui tempore Domini vixerunt, et cum uno ex Apostolis Ipsius, et cum pluribus qui in saeculis postea; et omnes illi visi sunt sicut homines in media aetate, et dixerunt quod nesciant quid mors, solum quod sit damnatio. Omnes etiam qui bene vixerunt, dum in caelum veniunt, in aetatem suam in mundo juvenilem veniunt, et illa manent in aeternum; etiam qui senes et decrepiti fuerunt in mundo; ac feminae, tametsi fuerunt vetulae et anus, in florem suae aetatis et pulchritudinis redeunt. [5.] Quod homo post mortem vivat in aeternum, patet ex Verbo, ubi vita in caelo vocatur "vita aeterna" (Ut Matth. xix. 29; xxv. 46; Marc. x. 17; Luc. x. 25; xviii. 30; Joh. iii. 15, 16, 36; v. 24, 25, 39; vi. 27, 40, 68; xii. 50):
tum etiam simpliciter "vita" (Matth. xviii. 8, 9; Joh. v. 40; xx. 31). Dominus etiam dixit ad discipulos, "Quia Ego vivo, etiam vos vivetis" (Joh. xiv. 19):
et de resurrectione, quod Deus sit "Deus viventium, et non Deus mortuorum tum Quod non mori amplius possint (Luc. xx. 36, 38). [6.] Secundum: Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato, est consequens; nam qui vult ut homo vivat in aeternum, vult etiam ut vivat in statu beato. Quid vita aeterna absque illo? Omnis amor vult alterius bonum, amor parentum vult bonum liberorum; amor sponsi et mariti vult bonum sponsae et uxoris; et amor amicitiae vult bonum amicorum. Quid non Divinus Amor? Et bonum quid aliud est quam jucundum? et Divinum Bonum quid aliud quam beatum aeternum? Omne bonum ex jucundo seu beato sui dicitur bonum: bonum quidem vocatur id quod datur et possidetur; sed nisi etiam sit jucundum, est bonum sterile, quod in se non est bonum. Ex his patet, quod vita aeterna etiam sit beatum aeternum. Hic status hominis est finis creationis; at quod solum illi qui in caelum veniunt in illo statu sint, non est Dominus in culpa, sed est homo; quod homo sit in culpa, videbitur in sequentibus. [7.] Tertium: Quod sic omnis homo creatus sit, ut in caelum veniat. Hoc finis creationis est: sed quod non omnes veniant in caelum, est quia imbuunt jucunda inferni opposita beato caeli et qui non in beato caeli sunt, non possunt intrare caelum, non enim sustinent illud. Nemini, qui in mundum spiritualem venit, negatur ascendere in caelum; sed qui in jucundo inferni est, dum illuc venit, palpitat corde, laborat respiratione, vita incipit perire, angitur, cruciatur, et se volvit sicut serpens admotus igni; hoc sic, quia oppositum agit in oppositum. [8.] Sed usque quia homines nati sunt, et per id in facultate cogitandi et volendi, et inde in facultate loquendi et agendi sunt, non possunt mori: at quia non cum aliis possunt vivere quam cum illis qui in simili jucundo vitae sunt, ad illos remittuntur; consequenter qui in jucundis mali sunt, ad suos; et qui in jucundis boni sunt ad suos. Immo datur cuivis in jucundo sui mali esse, modo non infestet illos qui in jucundo boni sunt; sed quia malum non potest aliter quam infestare bonum, inest enim malo odium contra bonum, quare ne damnum inferant, removentur, et in sua loca in inferno dejiciuntur, ubi jucundum illorum vertitur in injucundum. [9.] Sed hoc non tollit, quin homo ex creatione sit et inde nascatur talis, ut in caelum possit venire; in caelum enim venit omnis qui infans moritur, educatur ac instruitur ibi, sicut homo in mundo, ac per affectionem boni et veri imbuitur sapientia, et fit angelus. Similiter potuisset homo, qui educatur et instruitur in mundo; nam simile inest illi quod infanti. De infantibus in mundo spirituali videatur in opere De Caelo et Inferno (Londini, an. 1758, edito, n. 329-345). [10.] Sed quod non simile fiat cum multis in mundo, est quia amant primum gradum vitae suae, qui vocatur naturalis, et non volunt ab illo recedere, et fieri spirituales; et gradus vitae naturalis in se spectatus non amat nisi quam semet et mundum, cohaeret enim cum sensibus corporis, qui etiam exstant mundo; at gradus vitae spiritualis in se spectatus amat Dominum et caelum, et quoque semet et mundum, sed Deum et caelum ut superius, principale et dominans, ac semet et mundum ut inferius, instrumentale et famulans. [11.] Quartum: Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere.- Quod Divina Essentia sit Divinus Amor et Divina Sapientia, in transactione de Divino Amore et Divina Sapientia, plene ostensum est; ibi etiam demonstratum est (n. 358-370), quod Dominus in omni embryone humano formet duo receptacula, unum Divini Amoris et alterum Divinae Sapientiae; receptaculum Divini Amoris pro futura voluntate hominis, et receptaculum Divinae Sapientiae pro futuro intellectu ejus et quod sic cuivis homini indiderit facultatem volendi bonum, et facultatem intelligendi verum. [12.] Nunc quia hae binae facultates. hominis ex nativitate a Domino inditae sunt, et inde Dominus est in illis ut in suis apud hominem, patet quod Divinus Ipsius Amor non possit aliter velle, quam ut homo in caelum veniat, et ibi aeterna beatitudine fruatur; et quoque quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere. Sed quia ex Divino Ipsius Amore est, ut homo sentiat beatum caeleste in se sicut suam, et hoc non fieri potest, nisi homo in omni apparentia teneatur, quod a se cogitet, velit, loquatur et agat, ideo non potest hominem aliter ducere quam secundum leges Divinae suae Providentiae.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church