Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 331

Previous Number Next Number See English 

331. QUOD DOMINUS NON POSSIT AGERE CONTRA LEGES DIVINAE PROVIDENTIAE, QUIA AGERE CONTRA ILLAS FORET AGERE CONTRA DIVINUM AMOREM SUUM ET CONTRA DIVINAM SAPIENTIAM SUAM, ITA CONTRA SE IPSUM. In Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia ostensum est, quod Dominus sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod haec duo sint ipsum Esse et ipsa Vita, ex quibus omne Est et Vivit; tum etiam ostensum est, quod simile procedat ab Ipso, ut et quod Divinum Procedens sit Ipse. Inter illa quae procedunt, est Divina Providentia primarium; haec enim continue est in fine, propter quem creatum est universum: operatio et progressio finis per media est quae vocatur Divina Providentia. [2.] Nunc quia Divinum Procedens est Ipse, ac Divina Providentia est primarium quod procedit, sequitur quod agere contra leges Divinae suae Providentiae sit agere contra Se Ipsum. Potest etiam dici, quod Dominus sit Providentia, sicut dicitur quod Deus sit Ordo; nam Divina Providentia est Divinus Ordo primario circa salvationem hominum, et sicut non datur ordo absque legibus, leges enim faciunt illum, et unaquaevis lex ab ordine trahit ut quoque sit ordo, inde sequitur, quod sicut Deus est Ordo, etiam sit Lex sui ordinis: simile dicendum est de Divina Providentia, quod sicut Dominus est sua Providentia, etiam sit Lex suae Providentiae. Inde patet, quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas, foret agere contra Se Ipsum. [3.] Porro, non datur aliqua operatio nisi in subjectum et per media in illud, operatio nisi in subjectum et per media in illud, non datur; subjectum Divinae Providentiae est homo, media sunt Divina Vera per quae illi sapientia, et Divina Bona per quae illi amor, Divina Providentia per illa media operatur finem suum, qui est salvatio hominis, nam qui vult finem etiam vult media, quare cum volens operatur finem, operatur illum per media. Sed haec evidentiora fient, dum perlustrantur in hoc ordine:
(i.) Quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem inchoet ab ejus nativitate, ac perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. (ii) Quod operatio Divinae Providentiae continue fiat per media ex pura misericordia. (iii.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia non dabilis sit. (iv.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia sit praester volans in ecclesia.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church