332.
(i.) Quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem inchoet ab ejus nativitate, ac perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum.-Supra ostensum est, quod caelum ex humano genere
sit ipse finis creationis universi, et quod finis ille in sua operatione et progressione sit Divina Providentia ad salvandum homines; et quod omnia quae extra hominem sunt, et inserviunt illi pro usu,
sunt fines creationis secundarii,-quae in summa, se referunt ad omnia quae in tribus regnis, animali vegetabili et minerali, sunt. Cum illa quae ibi sunt, secundum leges ordinis Divini in prima creatione
constibilitas constanter procedunt, quomodo tunc non potest finis primarius, qui est salvatio generis humani, secundum sui ordinis leges, quae sunt leges Divinae Providentiae, constanter procedere?
[2.] Specta modo arborem fructus; annon illa ab exiguo semine primum nascitur ut tenue germen, et postea successive crescit in caulem, et expandit ramos, et hi operiuntur foliis, et dein extrudit
flores, et parit fructus, et in illis ponit nova semina, per quae perpetuitati suae prospicit? Simile fit cum omni virgulto, et cum omni herba agri. Annon in his omnia et singula constanter et mirabiliter
secundum leges sui ordinis a fine ad finem procedunt? Quid non similiter finis primarius, qui est caelum ex humano genere? Num aliquid in ejus. progressione dari potest, quod non secundum leges
Divinae Providentiae constantissime procedat? [3.] Quoniam est correspondentia vitae hominis cum vegetatione arboris, fiat parallelismus seu comparatio: infantia hominis est comparative sicut tenerum
germen arboris pullulans e terra ex semine; pueritia et adolescentia hominis est sicut germen illud crescens in caulum{1} et ramusculos: vera naturalia, quibus omnis homo primum imbuitur, sunt sicut
folia quibus rami operiuntur ("folia" non aliud in Verbo significant); initiamenta hominis in conjugium boni et veri, seu conjugium spirituale, sunt sicut flores. quos arbor illa tempore veris producit;
vera spiritualia sunt foliola istorum florum; primitiva conjugii spiritualis, sunt sicut inchoamenta fructus; bona spiritualia quae sunt bona charitatis, sunt sicut fructus; significantur etiam
per "fructus" in Verbo procreationes sapientiae ex amore, sunt sicut semina, per quas procreationes homo fit sicut hortus et paradisus. Homo etiam in Verbo describitur per arborem, ac ejus sapientia
ex amore per hortum per hortum Edenis" non aliud significatur. [4.] Homo quidem est arbor mala ex semine, sed usque datur insitio seu inoculatio ex ramulis desumptis ex Arbore vitae, per quos succus
ex veteri radice exantlatus vertitur in succum facientem fructus bonos. Haec comparatio facta est, ut sciatur, quod cum tam constans progressio Divinae Providentiae est in vegetatione et regeneratione
arborum, constans omnino erit in reformatione et regeneratione hominum, qui arboribus multum praestantiores sunt, secundum haec Domini verba:
"Nonne quinque passeres venduntur assariis duobus, unus
tamen ex illis non est oblivioni datus coram Deo? jam vero etiam pili capitis vestri omnes numerati sunt, ideo ne timete, multum passeribus praestatis.... Quis praeterea ex vobis sollicitus potest apponere
ad staturam suam cubitum si ergo ne minimum potestis, cur de reliquis solliciti estis? Attendite ad lilia quomodo crescunt quod si gramen in agro quod hodie est, cras autem in clibanum injicitur,
Deus ita vestit, quanto magis vos, o parvae fidei homines" (Luc. xii 6, 7, 25-28). @1 for caulum read caulem I$