Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 67

Previous Number Next Number See English 

67. Nunc quia homo a creatione est in minima forma caelum, et inde imago Domini, et quia caelum ex tot affectionibus quot sunt angeli consistit, et unaquaevis affectio in sua forma est homo, sequitur quod continuum Divinae Providentiae sit, ut homo fiat caelum in forma, et inde imago Domini et quia hoc fit per affectionem boni et veri, ut fiat affectio illa: hoc itaque est continuum Divinae Providentiae. Intimum autem ejus est, ut sit hic aut ibi in caelo, seu hic aut ibi in Divino caelesti Homine, sic enim in Domino est. Sed hoc fit cum illis, quos Dominus ad caelum ducere potest. Et quia Dominus id praevidet, etiam continue providet ut talis fiat sic enim omnis, qui ad caelum se duci patitur, ad suum locum in caelo praeparatur.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church