68.
Est caelum, ut supra dictum est, in societates distinctum, quot sunt organa, viscera, et membra in homine et in his non potest una pars in alio loco esse quam in suo. Cum itaque angeli sunt tales partes
in Divino caelesti Homine, et non alii fiunt angeli quam qui fuerunt homines in mundo, sequitur quod homo, qui se duci patitur ad caelum, a Domino continue praeparetur ad suum locum, quod fit per
talem affectionem boni et veri quae correspondet. In hunc locum etiam quisque homo angelus post excessum e mundo inscribitur. Hoc est intimum Divinae Providentiae de caelo.