Doc. of Lord (Dick) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. Quod sit idem Verbum quod manifestatum est per Mosen et Prophetas, et per Evangelistas, quod hic in specie intelligitur, manifeste constare potest ex eo, quod illud sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis sapientia est angelis, et intelligentia spiritualis hominibus; est enim idem hoc Verbum quod est apud homines in mundo, etiam apud angelos in caelis, at in mundo apud homines est illud naturale, in caelis autem est spirituale: et quia est Divinum Verum, est etiam Divinum procedens; et hoc non modo est a Domino, sed etiam est Ipse Dominus. Quia illud est Ipse Dominus, ideo omnia et singula Verbi de solo Ipso scripta sunt; ab Esaia usque ad Malachiam non datur aliquid quod non de Domino, aut in opposito sensu contra Dominum. [2] Quod ita sit, nemo adhuc viderat, sed usque omnis id videre potest, modo id scit, et dum legit, id cogitat, ac insuper scit quod in Verbo non modo sit sensus naturalis sed etiam spiritualis, et quod in hoc sensu per nomina personarum et locorum significetur aliquid Domini, et inde aliquid caeli et ecclesiae ab Ipso, aut aliquod oppositum. Quoniam omnia et singula Verbi de Domino sunt, et Verbum est Dominus quia est Divinum Verum, patet cur dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius:" tum cur dicitur, "Quousque Lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis:.... Ego Lux in mundum veni; qui credit in Me, in tenebris non manet;" "lux" est Divinum Verum, ita Verbum. Propter hoc, omnis, etiam hodie, qui Dominum solum adit, dum legit Verbum, et orat ad Ipsum, illustratur in eo.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church