Doc. of Lord (Dick) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Paucis hic etiam dicetur quid de Domino apud omnes Prophetas Veteris Testamenti, ab Esaia usque ad Malachiam in genere et in specie agitur:-
(i.) Quod Dominus in mundum venerit in plenitudine temporum, quae erat quando Ipse non amplius a Judaeis cognoscebatur, et ex eo quando non aliquid ecclesiae supererat; et nisi tunc Dominus in mundum venisset et Se revelavisset, homo morte aeterna periisset: dicit Ipse apud Johannem, "Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (viii. 24). (ii.) Quod Dominus in mundum venerit ut ultimum judicium faceret, et per id inferna tunc dominantia subjugaret; quod factum est per pugnas, seu per tentationes in humanum suum a Matre, admissas, et per continuas tunc victorias: quae nisi subjugata fuissent, nullus homo potuisset salvari. (iii.) Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum, hoc est, uniret illud Divino, quod in Ipso ex conceptione erat. (iv.) Quod Dominus in mundum venerit ut novam ecclesiam instauraret, quae Ipsum agnosceret Redemptorem et Salvatorem, ac per amorem et fidem in Ipsum redimeretur et salvaretur. (v.) Quod simul tunc ordinaret caelum, ut unum faceret cum ecclesia. (vi.) Quod passio crucis fuerit ultima pugna seu tentatio, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum. Quod Verbum non de aliis rebus agat, videbitur in sequente opusculo De Scriptura Sacra.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church