30.
Dantur etiam multi, qui non agnitionem internam veri habent, et tamen fidem charitatis; qui sunt qui in vita spectaverunt ad Dominum, et ex religione evitaverunt mala, sed a curis in mundo et negotiis
detenti a cogitando de veris, et quoque a defectu veri apud docentes: sed illi usque interius seu in suo spiritu in agnitione veri, quia in affectione ejus, sunt; quare illi post mortem, dum fiunt spiritus,
et instruuntur per angelos, agnoscunt vera et cum gaudio recipiunt illa. Aliter vero illi qui in vita non spectaverunt ad Dominum, et non ex religione evitaverunt mala; hi non interius seu in
suo spiritu in aliqua affectione veri, et inde nec in aliqua agnitione ejus sunt; quare ii post mortem, cum fiunt spiritus, et instruuntur per angelos, non volunt agnoscere Vera, et inde non recipiunt
illa: malum vitae enim interius odit vera; at bonum vitae interius amat vera.