Doc. of Faith (Dick) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. Cognitiones veri et boni, quae praecedunt fidem, apparent quibusdam quod fidei sint, sed usque non sunt; quod opinentur et dicant se credere, non ideo credunt; et nec illae sunt fidei, sunt enim solius cogitationis quod ita sit, sed non sunt agnitionis internae, quod veritates sint; ac fides quod veritates sint, dum nescitur quod sint, est species persuasionis remotae ab agnitione interna. Ut primum autem charitas implantatur, tunc cognitiones illae fiunt fidei, sed non plus quam charitas in illa est. In primo statu, antequam charitas percipitur, apparet illis fides sicut primo loco sit, et charitas secundo; sed in altero statu, cum charitas percipitur, fit fides secundo loco, et charitas primo. Primus status vocatur reformatio, alter status vocatur regeneratio. Cum homo in hoc statu est, tunc apud illum indies crescit sapientia, ac indies bonum multiplicat vera, et fructificat illa. Est homo tunc sicut arbor, quae fructum fert, et in fructu ponit semina, ex quibus novae arbores, et tandem hortus. Fit tunc vere homo, et post mortem angelus, cujus vitam facit charitas, et fides formam, pulchram secundum quale ejus; at fides tunc non amplius vocatur fides, sed intelligentia. Ex his constare potest quod omne fidei sit ex charitate, et nihil ejus ex se; tum etiam quod charitas producat fidem, et non fides charitatem: sunt cognitiones veri quae praecedunt, prorsus sicut penuarium in horreo, quod non nutrit hominem, nisi appetens victum inde frumentum desumit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church