32.
Dicetur etiam quomodo formatur fides ex charitate. Cuivis homini est mens naturalis et mens spiritualis; mens naturalis pro mundo, et mens spiritualis pro caelo. Homo quoad intellectum est in utroque;
non autem quoad voluntatem, priusquam fugit et aversatur mala ut peccata. Cum hoc facit, tunc aperitur mens spiritualis etiam pro voluntate; qua aperta, influit inde in mentem naturalem calor spiritualis
e caelo, qui calor in sua essentia est charitas, ac vivificat cognitiones veri et boni quae ibi sunt, et ex illis format fidem. Fit etiam hoc sicut cum arbore, quae non vitam vegetativam accipit,
prius quam calor e sole influit, et conjungit se cum luce, ut fit tempore veris. Plenus etiam parallelismus est inter vivificationem hominis et vegetationem arboris, in eo, quod hanc faciat calor mundi,
et illam calor caeli: quare etiam homo toties assimilatur .arbori a Domino.