164.
Quod tempora in mundo sint, est quia sol ibi ad apparentiam successive progreditur ab uno gradu ad alterum, et facit tempora quae vocantur tempora anni et insuper fertur circum tellurem, et facit tempora
quae vocantur tempora diei, et haec et illa per statas vices. Aliter Sol caeli ille non per successivas progressiones et circumgyrationes facit annos et dies, sed ad apparentiam mutationes status,
et has non per statas vices, ut in praecedente articulo ostensum est: inde est, quod angelis non possit esse aliqua idea de tempore, sed loco ejus de statu. Quid status, videatur supra (n. 154).