165.
Quoniam angeli nullam ideam ex tempore, sicut homines in mundo, habent, ideo nec ullam ideam de tempore, et de illis quae sunt temporis: illa quae propria temporis sunt, ne quidem sciunt quid sunt, sicut
quid annus, mensis, septimana, dies, hora, hodie, cras, heri cum angeli audiunt illa ab homine, (angeli enim semper homini a Domino adjuncti sunt,) tunc loco illorum percipiunt status, et talia quae
status sunt: ita vertitur idea naturalis hominis in ideam spiritualem apud angelos. Inde est, quod tempora in Verbo significent status et quod illa quae propria temporis sunt, ut supranominata, significent
spiritualia illis correspondentia. {1} @1 Quod tempora in Verbo significent status (n. 2788, 2837, 3254, 3356, 4816 [? 4814], 4901, 4916, 7218, 8070, 10133, 10605). Quod angeli cogitent absque
idea temporis et spatii (n. 3404); causae (n. 1274, 1382, 3356, 4882, 4901, 6110, 7218, 7381). Quid "annus" in Verbo significat (n. 487, 488, 493, 893, 2906, 7828. 10209). Quid "mensis" (n.
3814). Quid "septimana" (n. 2044, 3845). Quid "dies" (n. 23, 487, 488, 6110, 7430 [? 7240, 7680], 8426, 9213, 10062 [? 10132], 10605). Quid "hodie" (n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939). Quid
"cras" (n. 3998, 10497). Quid "heri" (n. 6983, 7124 [? 7114], 7140).$