Heaven and Hell (Ager) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. Simile fit cum omnibus quae existunt a tempore sicut cum quatuor temporibus anni, quae vocantur ver, aestas, autumnus, et hiems; cum quatuor temporibus diei, quae vocantur mane, meridies, vespera, et nox; et cum quatuor aetatibus hominis, quae vocantur infantia, adolescentia, virilitas, et senectus; et cum reliquis, quae vel existunt a tempore, vel succedunt secundum tempus: homo ex tempore, cum de illis, cogitat; angelus autem ex statu; quapropter quod ex tempore illis inest apud hominem, vertitur in ideam status apud angelum ver et mane vertuntur in ideam status amoris et sapientiae, quales sunt in primo statu apud angelos aestas et meridies vertuntur in ideam amoris et sapientiae quales sunt in secundo autumnus et vespera, quales sunt in tertio nox et hiems in ideam status, qualis est in inferno: inde est, quod similia per illa tempora significentur in Verbo (videatur supra, n. 155). Inde patet, quomodo naturalia, quae in cogitatione hominis sunt, fiunt spiritualia apud angelos qui apud hominem.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church