Heaven and Hell (Ager) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. Angelorum autem potentia in mundo spirituali tanta est, ut si omnia in medium afferrem, quae de illa a me visa sunt, fidem excederent. Si aliquid ibi resistit, quod removendum est, quia contra ordinem Divinum, dejiciunt et evertunt solum per nisum voluntatis et aspectum: ita montes, qui occupati fuerunt a malis, vidi dejectos et eversos, quandoque conquassatos ab uno fine ad alterum, ut fit in terrae motibus; petras quoque in medio apertas usque in profundum, et malos qui super illis absorptos: vidi etiam ab illis aliquot centena millia malorum spirituum dissipatos et conjectos in infernum: multitudo nihil valet contra illos, nihil artes, astutiae, et ligae; omnia vident et momento discutiunt. Sed de his plura videantur in Relatione de Babylonia destructa. Talis potentia illis est in mundo spirituali. Quod etiam angelis similis potentia sit in mundo naturali, quando conceditur, constat ex Verbo ut quod integros exercitus internecioni dederint; quod pestem induxerint, ex qua septuaginta millia homines mortui sunt; de quo angelo ita legitur:
Angelus extendit manum suam contra Hierosolymam ad perdendum illam; sed paenitens Jehovah ipsius mali, dixit angelo qui perdidit de populo, "Satis est, jam remitte manum tuam:" et David videbat angelum qui percutiebat populum (2 Sam. xxiv. 15-17);
praeter alia. Angeli, quia tali potentia sunt, ideo dicuntur potentiae; et apud Davidem, "Benedicite Jehovae, angeli potentissimi robore" (Psalm. ciii. 20).


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church