230.
Sed sciendum est, quod angelis prorsus nulla potentia sit ex se, sed quod illis omnis potentia sit a Domino et quod tantum potentiae sint, quantum id agnoscunt: qui illorum credit, quod potentia ei sit
ex se, fit illico tam invalidus, ut ne quidem resistere possit uni spiritui malo quae causa est, quod angeli prorsus nihil meriti sibi tribuant, et quod aversentur omnem laudem et gloriam propter aliquod
factum, et quod addicent illam Domino.