277.
Innocentia infantiae seu infantum non est genuina innocentia, nam solum est in forma externa, et non interna usque tamen ex illa disci potest, qualis innocentia est elucet enim ex illorum facie, et ex
aliquibus illorum gestibus et ex prima illorum loquela, et afficit, quod nempe illis non sit cogitatio interna, nondum enim sciunt quid bonum et malum, ac verum et falsum, ex quibus cogitatio inde illis
non est prudentia ex proprio: non propositum et deliberatum, ita non finis mali non illis proprium ex amore sui et mundi acquisitum; non sibi quicquam tribuunt, omnia accepta referunt suis parentibus;
contenti paucis et pusillis quae illis dono dantur, laetantur illis; non sollicitudo illis de victu et amictu, et nulla de futuris non spectant ad mundum, et inde {1}cupiunt multa: amant suos parentes,
suam nutricem, et infantes socios cum quibus in innocentia ludunt se patiuntur duci, auscultant et obediunt: et quia in eo statu sunt, omnia recipiunt vita inde illis, praeter quod sciant unde,
mores decentes, inde illis loquela, et inde illis initiamentum memoriae et cogitationis quibus recipiendis et imbuendis pro medio inservit status illorum innocentiae. Sed haec innocentia, ut supra dictum
est, externa est, quia solum corporis, non mentis; {2} mens enim eorum nondum formata est, nam mens est intellectus et voluntas, inde cogitatio et affectio. Dictum mihi est e caelo, quod infantes
praecipue sub auspicio Domini sint, et influxus sit e caelo intimo, ubi status innocentiae est; et quod influxus pertranseat interiora eorum, et quod in pertranseundo non afficiat illa nisi quam per
innocentiam et quod inde innocentia sistatur in facie et in aliquibus gestibus, et appareat et quod illa sit, qua intime afficiuntur parentes, et facit amorem qui vocatur storge. @1 "capiunt:"--sic
nisi legeris cupiunt.$ @2 Quod innocentia infantum non sit vera innocentia, sed quod vera innocentia habitet in sapientia (n. 1616, 2305, 2306, 3495[? 3494], 4563, 4797, 5608, 9301, 10021). Quod bonum
infantiae non sit bonum spirituale, sed quod fiat per implantationem veri (n. 3504). Quod tamen bonum infantiae sit medium per quod implantatur intelligentia (n. 1616, 3183, 9331, 10110). Quod
homo absque bono innocentiae in infantia foret ferus (n. 3494). Quod quicquid imbuitur in infantia, appareat naturale (n. 3494).$