278.
Innocentia sapientiae est genuina innocentia, quia est interna nam est ipsius mentis, ita ipsius voluntatis et inde intellectus et cum in illis est innocentia, est quoque sapientia, nam sapientia est
illorum. Inde dicitur in caelo, quod innocentia habitet in sapientia, et quod tantum sapientiae sit angelo, quantum ei innocentia: quod ita sit, confirmant per id, quod qui in innocentiae statu sunt,
sibi nihil boni tribuant, sed accepta ferant et addicent omnia Domino; quod velint duci ab Ipso, et non a semet quod ament omne quod bonum est, et delectentur omni quod verum est, quia sciunt et percipiunt
quod amare bonum, ita velle et facere id, sit amare Dominum, et amare verum sit amare proximum quod vivant contenti suis, sive pauca sint sive multa, quia sciunt quod tantum recipiant quantum conducit,
pauca quibus conducit paucum, et multa quibus conducit multum, et quod illi non sciant quid conducit illis, sed solum Dominus, cui aeterna sunt omnia quae providet: [2] inde nec sunt solliciti
de futuris; sollicitudinem de futuris vocant curam pro crastino, quam dicunt esse dolorem ob jacturam aut non receptionem talium quae non necessaria sunt ad usus vitae: cum sociis nunquam agunt ex fine
mali, sed ex bono, justo et sincero; agere ex fine mali vocant astum, quem fugiunt sicut venenum serpentis, quoniam est prorsus contra innocentiam. Quia nihil plus amant quam duci a Domino, et quia
Ipsi accepta ferunt omnia, ideo remoti sunt a suo proprio, et quantum remoti a suo proprio sunt, tantum influit Dominus; inde est, quod quae audiunt ab Ipso, sive sit medio Verbo, sive media praedicatione,
non reponant in memoria, sed statim obediant, hoc est, velint et faciant; voluntas est ipsa illorum memoria. Illi utplurimum simplices in externa forma apparent, sed sapientes et prudentes in
interna sunt; illi sunt qui intelliguntur a Domino, "Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. x. 16). Talis est innocentia, quae vocatur innocentia sapientiae. [3] Quia
innocentia nihil boni sibi tribuit, sed omne bonum addicat Domino, et quia sic amat duci a Domino, et inde est receptio omnis boni et veri, ex quibus sapientia, ideo homo ita creatus est, ut, cum est
infans, sit in innocentia sed externa, at cum fit senex sit in innocentia interna, ut per illam in hanc et ex hac in illam veniat: quare etiam homo, cum fit senex, etiam decrescit corpore, et fit e novo
sicut infans, sed ut infans sapiens, ita angelus; nam infans sapiens in eminenti sensu est angelus. Inde est, quod in Verbo "infans" significet innocentem, et "senex" sapientem in quo innocentia. {1} @1
Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (n. 5608) et quoque per "lactentes" (n. 3183). Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (n. 3183, 6523 [? 6524]).
Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (n. 3183, 5608).$