Heaven and Hell (Ager) n. 417

Previous Number Next Number See English 

417. Quam immensum sit caelum Domini, constare etiam potest ex eo, quod omnes planetae coram oculis in nostro mundo solari conspicui, sint tellures et praeterea quod innumerabiles sint in universo, et omnes plenae incolis; de quibus in peculiari opusculo de Telluribus illis actum est, ex quo haec sequentia velim afferre:-
[2] "Quod plures tellures sint, et super illis homines, et inde spiritus et angeli, notissimum est in altera vita; nam cuivis ibi, qui ex amore veri et inde usus desiderat, cum spiritibus aliarum tellurum loqui conceditur, et inde confirmari de pluralitate mundorum, ac informari quod geniis humanum non solum ex una tellure sit, sed ex innumeris. [3] Locutus sum cum nostrae telluris spiritibus aliquoties de ea re; et dictum, quod homo qui intellectu pollet, scire possit ex multis quae novit, quod plures tellures sint, et ibi homines; nam ex ratione concludi potest, quod tantae moles, quantae sunt planetae, quorum aliqui magnitudine excedunt hanc tellurem, non sint moles vacuae, et creatae ut modo ferantur et spatientur circum solem, ac luceant pauco suo lumine pro una tellure, sed quod illorum usus insignior, quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem quam ut humanum genus existat, et inde caelum, nam genus humanum est seminarium caeli, is non potest non credere, quam quod homines sint, ubicunque aliqua tellus. Quod planetae, qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos mundi hujus solis, tellures sint, manifeste sciri potest ex eo, quod corpora terrestris materiae sint, quia solis lumen reflectunt, et inspecti per vitra optica non apparent sicut stellae rutili ex flamma, sed sicut terrae ex obscuris variegati; tum ex eo, quod illi similiter ac nostra tellus, circum solem ferantur et progrediantur via zodiaci, et inde faciant annos et anni tempora, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems; similiter quod circum axem suum, pariter ac nostra tellus, rotentur, et inde faciant dies, et diei tempora, nempe mane, meridiem, vesperam et noctem; et insuper quod aliqui eorum habeant lunas, quae vocantur satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur, sicut luna circum nostrum et quod planeta Saturnus, quia longissime a sole distat, habeat quoque cingulum magnum luminosum, quod multam lucem, tametsi reflexam, telluri isti dat. Quis usquam, qui haec novit, et ex ratione cogitat, dicere potest, quod haec inania corpora sint? [4] Insuper cum spiritibus locutus sum, quod ab homine credi queat quod in universo sint tellures plures quam una, ex eo quod caelum astriferum tam immensum sit, ac tot innumerabiles ibi stellae, quarum unaquaevis in suo loco seu in suo mundo est sol, ac instar nostri solis, in varia magnitudine: qui rite expendit, is concludit, quod totum illud tam immensum non possit non esse quam medium ad finem qui ultimus creationis, qui finis est regnum caeleste, in quo Divinum cum angelis et hominibus habitare potest. Universum enim aspectabile seu caelum illustre tot innumerabilibus stellis, quae sunt totidem soles, est modo medium ut existant tellures, et super illis homines, ex quibus regnum caeleste. Ex his rationalis homo non aliter cogitare potest, quam quod tam immensum medium ad tantum finem, non factum sit pro humano genere ex una tellure. Quid hoc foret pro Divino, quod infinitum, cui parum et vix aliquid essent millia, immo myriades tellurum, et omnes plenae incolis? Sunt spiritus, quorum unicum studium est sibi acquirere cognitiones, quia illis solis delectantur; [5] illis spiritibus ideo licet circumvagari, et quoque extra hujus solis mundum transire in alios, ac sibi cognitiones comparare. Hi dixerunt, quod non solum sint tellures, super quibus homines, in hoc solari mundo, sed etiam extra eum, in caelo astrifero, immenso numero; hi spiritus sunt ex planeta Mercurii. [6] Calculus initus est, si forent 1,000,000 tellures in universo, et in unaquavis tellure homines numero 300,000,000, seu 300 milliones, et 200 generationes intra 6000 annos, et cuique homini seu spiritui daretur spatium trium ulnarum cubicarum, quod numerus tot hominum seu spirituum in unam summam collectus non usque impleret spatium hujus telluris, ac vix ultra spatium unius satellitis circum planetas, quod foret spatium in universo parvitatis paene inconspicuae, nam satelles coram nudo oculo aegre apparet. Quid hoc pro Creatore universi, cui non satis esset, si totum universum foret impletum? est enim infinitus. De his cum angelis locutus sum; qui dixerunt, quod illi similem ideam de paucitate generis humani respective ad Infinitatem Creatoris habeant, sed usque quod illi non ex spatiis, sed ex statibus cogitent; et quod secundum eorum ideam tellures numero tot myriadum quot usquam cogitare possent, usque prorsus nihil forent ad Dominum." [7] De Telluribus in Universo, et de earum Incolis et inde Spiritibus et Angelis, videatur in supradicto opusculo. Illa, quae ibi sunt, mihi revelata et ostensa sunt, ob finem ut sciatur quod caelum Domini immensum sit, et quod totum sit ex humano genere tum quod Dominus noster ubivis agnoscatur pro Deo caeli et terrae.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church