418.
Quod caelum Domini immensum sit, etiam constare potest ex eo, quod caelum in toto complexu referat unum Hominem, et quoque correspondeat omnibus et singulis apud hominem et quod illa correspondentia
nusquam impleri possit, quoniam non modo correspondentia est cum singulis membris, organis, et visceribus corporis in genere, sed etiam in particulari et singulari cum omnibus et singulis viscerulis et
organulis, quae intra illa, immo cum singulis vasis et fibris et non modo cum illis, sed etiam cum substantiis organicis, quae interius recipiunt influxum caeli, unde homini activitates interiores inservientes
ejus animi operationibus nam quicquid interius in homine existit, in formis quae sunt substantiae, existit, quod enim non in substantiis ut subjectis existit, nihil est. Omnium horum correspondentia
est cum caelo, ut constare potest ex articulo ubi de Correspondentia omnium Caeli cum omnibus hominis (n. 87-102.) actum est. Haec correspondentia nusquam impleri potest, quia quo plures consociationes
angelicae sunt quae uni membro correspondent, eo perfectius fit caelum crescit enim omnis perfectio in caelis secundum pluralitatem. Causa quod perfectio in caelis crescat secundum pluralitatem,
est, quia ibi est unus finis omnium, ac unanimus aspectus omnium ad illum finem: hic finis est commune bonum; quod cum regnat, etiam a communi bono est bonum singulis, et a singulorum bonis est
bonum communi hoc fit quia Dominus omnes in caelo ad Se vertit (videatur supra, n. 123), et per id facit ut unum sint in Se. Quod plurium unanimitas et concordia, imprimis ex tali origine, et in tali
vinculo, perfectionem producat, quisque ex ratione aliquantum illustrata perspicere potest.