45.
Inde patet, quod bonum consociet omnes in caelis, et quod distinguantur secundum ejus quale: at usque non angeli sunt, qui se ita consociant, sed Dominus a quo bonum Ipse ducit illos, conjungit illos,
distinguit illos, et tenet illos in libero quantum in bono ita unumquemvis in vita sui amoris, suae fidei, suae intelligentiae et sapientiae, et inde in felicitate.{1} @1 Quod omne liberum sit amoris
et affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591). Quia liberum est quod est amoris, quod inde sit vita cujusvis et ejus jucundum (n. 2873).
Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (n. 2880). Quod ipsissimum liberum sit duci a Domino, quia sic ducitur ab amore boni et veri (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890, 2891, 2892, 9096,
9586-9591).$