Heaven and Hell (Ager) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Cognoscunt etiam se omnes qui in simili bono sunt, prorsus sicut homines in mundo suos propinquos, suos affines, et suos amicos, tametsi illos nusquam prius viderunt ex causa, quia in altera vita non sunt propinquitates, affinitates, et amicitiae aliae quam spirituales, ita quae sunt amoris et fidei. {1} Hoc mihi aliquoties datum est videre, quando in spiritu fui, ita abductus a corpore, et sic in consortio cum angelis: tunc quosdam ex illis vidi sicut notos ab infantia, alios vero sicut prorsus non notos; qui visi sicut noti ab infantia, fuerunt qui in simili statu cum statu spiritus mei erant qui autem non noti, in dissimili. @1 Quod omnes proximitates, cognitiones, affinitates et quasi consanguinitates in caelo sint ex bono, et secundum ejus convenientias et differentias (n. 605 [? 685], 917, 1394, 2739, 3612, 3815, 4121).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church