Heaven and Hell (Ager) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. Quia caelum tale est, ideo quoque regitur illud a Domino sicut unus homo, et inde sicut unum: notum enim est, quod tametsi homo consistit ex innumerabilibus variis, tam in toto quam in parte, in toto ex membris, organis, et visceribus, in parte ex seriebus fibrarum, nervorum, et vasorum sanguineorum, ita ex membris intra membra et ex partibus intra partes, usque tamen homo, cum agit, sicut unus agit: tale etiam est caelum sub auspicio et ductu Domini.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church