64.
Quod tot varia in homine unum agant, est quia nihil quicquam ibi est, quod non aliquid facit ad rem communem, et praestat usum; commune praestat usum partibus suis, et partes praestant usum communi,
nam commune est ex partibus et partes constituunt commune, quare prospiciunt sibi invicem, spectant se mutuo, et conjunguntur in tali forma ut omnia et singula se referant ad commune et ejus bonum; inde
est, quod unum agant. Similes sunt consociationes in caelis conjunguntur ibi secundum usus in simili forma; quare qui non usum praestant communi, ejiciuntur e caelo, quia sunt heterogenea. Usum praestare
est aliis velle bene propter commune bonum, et usum non praestare est aliis velle bene non propter commune bonum sed propter se; hi sunt qui amant se supra omnia, illi autem sunt qui amant Dominum
supra omnia inde est, quod illi qui in caelo sunt, unum agant, sed hoc non ex se sed ex Domino, spectant enim Ipsum ut Unicum a Quo, ac regnum Ipsius ut commune, cui consulendum. Hoc intelligitur
per Domini verba, "Quaerite..primo Regnum Dei, et justitiam ejus, et..omnia adjicientur vobis (Matth. vi. 33). "quaerere justitiam ejus" est bonum ejus. {1} Qui in mundo amant patriae bonum plus quam
suum. et proximi bonum sicut suum, illi sunt qui in altera vita amant et quaerunt regnum Domini, nam ibi regnum Domini est loco patriae et qui amant facere aliis bonum, non propter se sed propter bonum,
illi amant proximum, nam ibi bonum est proximus {2} omnes illi qui tales sunt, in Maximo Homine, hoc est, caelo, sunt. @1 Quod justitia in Verbo dicatur de bono, judicium de vero; inde facere justitiam
et judicium est facere bonum et verum (n. 2235, 9857).$ @2 Quod Dominus in supremo sensu sit proximus, et inde quod amare Dominum sit amare id quod ab Ipso, quia in omni quod ab Ipso est Ipse,
ita bonum et verum (n. 2425, 3419, 6706, 6711, 6819, 6823, 8123). Inde quod omne bonum quod a Domino sit proximus, et quod velle et facere id bonum sit amare proximum (n. 5026[? 5028], 10336).$