192.
VII.{1} Quod Conjugia etiam inducant animabus et mentibus alias formas. Quod Conjugia inducant animabus et mentibus alias formas, non potest animadverti in Mundo naturali, quia animae et mentes ibi circumcinctae
sunt corpore materiali, et per hoc raro mens translucet; et quoque hujus Saeculi homines, plus quam Antiqui, ab infantia discunt inducere faciebus vultus, per quos affectiones mentis profunde
abscondunt; quae causa est, quod formae mentium, quales ante conjugium et quales post conjugium sunt, non internoscantur: quod tamen animarum et mentium formae, aliae sint post conjugium, quam fuerant
ante illud, manifeste apparet ex iisdem in Mundo spirituali; sunt enim tunc Spiritus et Angeli, qui non aliud sunt quam Mentes et Animae in forma humana, nudatae ab exuviis, quae fuerunt compositae
ex elementis in aquis et terris, et ex halitibus inde circumsparsis in aere; quibus ejectis formae mentium, quales fuerant intus in corporibus suis, conspiciuntur, et tunc clare, quod aliae sint illis
qui in conjugio vivunt, et aliae illis qui non: in genere est conjugibus interior decor faciei, trahit enim vir ab uxore venustum ruborem amoris ejus, et uxor a viro splendentem nitorem sapientiae
ejus; nam duo conjuges ibi quoad animas uniti sunt; et insuper in utroque apparet plenitudo humana: hoc in Coelo, quia non alibi Conjugia sunt; infra Coelum autem sunt modo Connubia, quae nectuntur
et dirimuntur. @1. Prima editio: VI.$