193.
VIII. Quod Foemina actualiter formetur in uxorem secundum descriptionem in Libro Creationis; in hoc Libro dicitur, quod Foemina creata sit ex costa viri, et quod Vir, cum adducta est, dixerit, "haec
os de ossibus meis et caro de carne mea, et vocabitur Ischah, quia ab Isch, Viro, desumpta est," Cap. II:22.23.24;{1} per Costam pectoris in Verbo non aliud in sensu spirituali significatur, quam Verum
naturale; hoc significatur per Costas, quas Ursus inter dentes ferebat, Dan. VII:5; nam per Ursos significantur illi qui Verbum in sensu naturali legunt, ac Vera ibi absque intellectu vident; per Pectus
viri significatur id essentiale ac proprium, quo{2} distinguitur a pectore foeminae; quod id sit sapientia, videatur supra n. 187;{3} nam verum sustinet sapientiam, sicut costa sustinet pectus; haec
significantur, quia Pectus est in quo omnia hominis ut in suo centro sunt. [2] Ex his constat, quod Foemina creata sit ex Viro per transcriptionem ejus propriae sapientiae, quae{4} est ex vero naturali,
et quod hujus amor a viro translatus sit in foeminam, ut fiat Amor conjugialis; et quod hoc factum sit, ne in viro{5} sit amor sui sed amor uxoris; quae ex indole sibi innata non potest aliter
quam amorem sui apud virum convertere in amorem ejus ad se, et audivi quod hoc fiat ex ipso amore uxoris, non conscio viro, nec conscia uxore; inde est quod nusquam aliquis possit vere conjugialiter amare
conjugem, qui in fastu propriae intelligentiae ex amore sui est. [3] Postquam intellectum est hoc arcanum creationis foeminae a viro, videri potest, quod foemina similiter quasi creetur seu formetur
a viro in conjugio, et quod hoc fiat ab uxore, aut potius per uxorem a Domino, qui infudit inclinationes in foeminas ad ita faciendum; Uxor enim in se recipit imaginem viri per quod appropriet sibi
ejus affectiones, videatur supra n. 173;{6} et per quod conjungat internam viri voluntatem cum sua, de quo sequitur; et quoque per quod addicet sibi propagines animae ejus, de quo etiam sequitur. Ex
his patet, quod foemina secundum descriptionem interius intellectam in Libro creationis, formetur in uxorem, per talia quae desumit ex marito et ejus pectore, et inscribit sibi. @1. Prima editio: 24.$ @2. Prima
editio: quod$ @3. Prima editio: 197;$ @4. Prima editio: quod$ @5. Prima editio: vero$ @6. Prima editio: 183;$