Conjugial Love (Rogers) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. XV: Quod in Conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est amor vere conjugialis, uxor fiat plus et plus uxor, et maritus plus et plus maritus. Quod Amor vere conjugialis plus et plus conjungat duos in unum hominem, videatur supra n. 177. 178;{1} et quia uxor fit uxor ex conjunctione et secundum illam cum marito, similiter maritus cum uxore; et quia amor vere conjugialis perstat in aeternum, sequitur, quod uxor fiat plus et plus uxor, ac maritus plus et plus maritus: ipsa causa est, quia in Conjugio amoris vere conjugialis uterque fit interior et interior homo, ille amor enim aperit interiora mentium illorum, et sicut haec aperiuntur, homo fit plus et plus homo, ac fieri plus homo apud uxorem est fieri plus uxor, et apud maritum est fieri plus maritus. Audivi ab angelis, quod uxor fiat plus et plus uxor sicut maritus fit plus et plus maritus, non autem ita vicissim; quia raro si usquam deest, quin casta uxor amet maritum, sed quod desit redamatio a marito; et quod haec desit propter non aliquam elevationem sapientiae, quae unice recipit amorem uxoris; de qua sapientia videatur n. 130. 163. 164. 165. Sed haec dixerunt de Conjugiis in terris. @1. Prima editio: 178. 179;$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church