Conjugial Love (Rogers) n. 531

Previous Number Next Number See English 

531. VI. Quod sic cuivis imputetur amor conjugialis. Dantur Conjugia in quibus non apparet amor conjugialis, et tamen est, et dantur Conjugia in quibus apparet amor conjugialis, et tamen non est; causae sunt plures utrinque, quoad partem cognoscibiles ex transactis de Amore vere conjugiali, n. 57 ad 73; deque Causis frigorum et separationum, n. 234 ad 260: et de Causis apparentis Amoris et amicitiae in conjugiis, n. 271 ad 292; sed apparentiae in externis nihil concludunt de Imputatione: unicum quod concludit est Conjugiale, quod insideat alicujus voluntati, et custodiatur, in qualicunque conjugii statu homo sit; Conjugiale illud est sicut trutina, qua expenditur ille amor; est enim Conjugiale unius viri cum una uxore Clenodium vitae humanae, et Reconditorium religionis Christianae, ut supra n. 457, 458, ostensum est: et quia ita est, potest ille Amor dari apud unum conjugem, et non simul apud alterum; et potest ille Amor altius latere reconditus, quam ut ipse homo animadvertat aliquid de eo; et quoque potest inscribi in successu vitae; causa est, quia Amor ille in passibus suis comitatur Religionem, ac Religio, quia est conjugium Domini et Ecclesiae, est illius amoris initiamentum et inoculatio; quare Amor conjugialis imputatur cuivis post mortem, secundum ejus spiritualem rationalem vitam; et illi, cui Amor ille imputatur, post obitum providetur Conjugium in Coelo, qualecunque ei fuerit conjugium in Mundo. Ex his nunc fit haec Clausula, quod non ex apparentiis conjugiorum, nec ex apparentiis scortationum, concludendum sit de aliquo, quod illi sit Amor conjugialis, vel non; quare Ne judicate ne condemnemini, Matth. VII.1.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church