Conjugial Love (Rogers) n. 532

Previous Number Next Number See English 

532. His adjiciam hoc Memorabile. Quondam quoad spiritum meum evectus sum in Coelum Angelicum, et in unam ejus Societatem; et tunc accesserunt ad me aliqui ex sapientibus ibi, et dixerunt, "quid Novum e terra;" dixi illis, "hoc Novum est, quod Dominus revelaverit Arcana, quae excellentia excedunt Arcana ab initio Ecclesiae huc usque revelata;" quaesiverunt, "quae sunt illa;" dixi quod haec sint. I. Quod in Verbo in omnibus et singulis ejus sit Sensus spiritualis correspondens Sensui naturali, et quod per illum Sensum sit conjunctio hominum Ecclesiae cum Domino, et consociatio cum Angelis, et quod sanctitas Verbi in eo resideat. [2] II. Quod Correspondentiae, ex quibus Sensus spiritualis Verbi consistit, detectae sint; quaesiverunt Angeli, anne habitatores Orbis de Correspondentiis prius sciverunt; dixi, quod prorsus nihil; et quod latuerint nunc per aliquot millia annorum, nempe usque a Hiobi tempore; et quod apud illos qui eo tempore et ante illud vixerunt, Scientia correspondentiarum fuerit Scientia scientiarum, ex qua illis sapientia, quia cognitio de spiritualibus quae Coeli et inde Ecclesiae sunt; sed quod Scientia illa, quia versa est in idololatricam,{1} ex Divina Domini Providentia ita obliterata et deperdita sit, ut nemo viderit aliquod signum de illa: sed quod usque nunc a Domino detecta sit, ut fiat conjunctio hominum Ecclesiae cum Ipso, et consociatio cum Angelis; et haec fit per Verbum, in quo omnia et singula Correspondentiae sunt. Angeli valde gavisi sunt, quod placuerit Domino revelare hoc magnum Arcanum per aliquot millia annorum tam alte reconditum; et dixerunt, quod hoc sit propter finem, ut Ecclesia Christiana, quae fundatur super Verbo, et nunc in suo fine est, iterum revivat et trahat spiritum per Coelum a Domino. Quaesiverunt num per illam Scientiam hodie detectum sit, quid Baptismus et quid Sacra Coena significant, de quibus tam varia huc usque cogitaverunt, et respondi, quod detectum sit. [3] III. Porro dixi, quod hodie a Domino revelatum sit de Vita hominum post mortem; dixerunt Angeli, "quid de vita post mortem; quis non scit, quod homo vivat post mortem;" respondi, "sciunt et non sciunt; dicunt, quod non homo, sed anima ejus, et quod haec vivat spiritus, et de spiritu fovent ideam sicut de vento aut aethere, et quod non vivat homo, quam post diem ultimi Judicii, et quod tunc corporea, quae reliquerant in Mundo, tametsi a vermibus, muribus et piscibus exesa, recolligerentur et rursus coaptarentur in corpus, et quod homines sic resurrecturi sint;" dixerunt Angeli, "quid hoc; quis non scit quod homo vivat homo post mortem, cum sola differentia quod tunc vivat homo spiritualis, et quod homo spiritualis videat hominem spiritualem, sicut homo materialis materialem, et quod non sciant unum discrimen, praeter quod in statu perfectiori sint." [4] IV. Quaesiverunt Angeli, "quid sciunt de nostro Mundo, ac de Coelo et Inferno;" dixi,{2} quod nihil sciverint, at quod hodie a Domino detectum sit, qualis est Mundus in quo Angeli et Spiritus vivunt, ita quale est Coelum et quale est Infernum; tum etiam quod Angeli et Spiritus sint in conjunctione cum hominibus; praeter multa Mirabilia de illis: Angeli laetati sunt, quod Domino placuerit talia detegere, ne homo amplius ex ignorantia in ambiguitate sit de sua Immortalitate. [5] V. Amplius dixi, quod hodie a Domino revelatum sit, quod in Vestro Mundo sit alius Sol, quam in nostro, et quod Sol vestri Mundi sit purus Amor, et quod Sol nostri Mundi sit purus ignis; et quod ideo omne quod procedit ex vestro Sole, quia est purus Amor, trahat ex vita, et quod omne quod a nostro, quia est purus ignis, nihil ex vita trahat; et quod inde sit differentia inter Spirituale et Naturale, quae differentia hactenus ignota etiam detecta est. Ex quo notum factum est, unde est Lux quae illuminat sapientia intellectum humanum, et unde est Calor, qui accendit amore voluntatem humanam. [6] VI. Insuper quod detectum sit, quod sint tres gradus vitae, et quod inde sint tres Coeli; et quod in illos gradus distincta sit Mens humana, et quod inde homo correspondeat tribus Coelis; dixerunt Angeli, "annon sciverunt hoc prius;" respondi, quod sciverint de gradibus inter magis et minus, sed nihil de gradibus inter prius et posterius. [7]***** VII. Interrogaverunt Angeli, num praeter illa revelata sint plura; dixi quod plura; quae sunt de Ultimo Judicio; de Domino, quod sit Deus coeli et terrae, quod Deus sit unus et persona et essentia, in quo Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus; tum de Nova Ecclesia ab Ipso instauranda, et de Doctrina illius Ecclesiae; De Sanctitate Scripturae sacrae; quod etiam Apocalypsis revelata sit, quae ne quidem quoad unum versiculum revelari potuit nisi a Domino. Insuper de Incolis Planetarum, ac de Telluribus in Universo: praeter multa Memorabilia et Mirabilia e Mundo Spirituali, per quae plura, quae sapientiae sunt, e Coelo detecta sunt. @1. Prima editio: idolatricam,$ @2. Prima editio: dixi;$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church