Interaction SB (Hartley) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. XII. Quod intellectus in homine possit elevari in lucem, hoc est, in sapientiam, in qua sunt Angeli Caeli, secundum excultum rationis, et quod voluntas ejus in calorem caeli, hoc est, in amorem similiter secundum facta vitae; sed quod amor voluntatis non elevetur, nisi quantum homo vult et facit illa, quae sapientia intellectus docet. Per Mentem humanam intelliguntur duae ejus facultates, quae vocantur Intellectus et Voluntas; Intellectus est Receptaculum lucis caeli, quae in essentia sua est sapientia, et Voluntas est Receptaculum caloris Caeli, qui in essentia sua est amor, ut supra ostensum est: haec duo, sapientia et amor, procedunt a Domino ut Sole, ac influunt in Caelum universaliter et singulariter, unde Angelis est sapientia et amor, et quoque in Mundum hunc universaliter et singulariter, unde hominibus est sapientia et amor. Sed illa duo unitim procedunt a Domino, ac similiter unitim influunt in animas angelorum et hominum, verum non recipiuntur unitim in mentibus illorum, recipitur primum ibi Lux quae facit Intellectum, et pedetentim Amor qui facit Voluntatem; hoc etiam ex proviso est, quia omnis homo e novo creandus est, hoc est, reformandus, et hoc fit per Intellectum; hauriet enim ab infantia cognitiones veri et boni, quae docebunt illum bene vivere, hoc est, rite velle et facere, ita formatur Voluntas per Intellectum. Propter hunc finem data est homini facultas elevandi Intellectum paene in lucem, in qua sunt Angeli coeli, ut videat quid illum oportet velle et inde facere, ut prosper sit in Mundo ad tempus, ac beatus post mortem in aeternum; prosper et beatus fit, si comparat sibi sapientiam, ac voluntatem sub ejus obedientia tenet; at improsper et infelix, si intellectum suum mittit sub obedientiam voluntatis; causa est, quia Voluntas a nativitate inclinat ad mala, etiam enormia; quare nisi illa refraenaretur per Intellectum, homo rueret in nefaria, imo ex insita ferina natura depopularetur et trucidaret sui causa quoscunque, qui sibi non favent et indulgent. Praeterea, nisi Intellectus separatim potuisset perfici et Voluntas per illum, homo non foret homo, sed bestia; non enim absque separatione illa, et absque ascensu intellectus supra voluntatem, potuisset cogitare, et ex cogitatione loqui, sed solum sonare suam affectionem, nec potuisset ex ratione agere, sed ex instinctu, minus potuisset cognoscere illa quae Dei sunt, et per illa Deum, et sic conjungi Ipsi, et vivere in aeternum; cogitat enim et vult homo sicut a se, et hoc sicut a se, est reciprocum conjunctionis, nam conjunctio absque reciproco non dabilis est, sicut non conjunctio activi cum passivo absque reactivo; solus Deus agit, et homo se patitur agi, ac reagit in omni apparentia sicut a se, tametsi interius a Deo. Ex his rite perceptis videri potest, qualis est amor voluntatis hominis, si elevatur per intellectum, tum qualis est si non elevatur, consequenter qualis est homo. Sed hoc, qualis est homo, si amor voluntatis ejus non elevatur per intellectum, illustrabitur per Comparationes; est sicut Aquila volans in altum, sed ut primum videt escas infra, quae cupidinis ejus sunt, ut gallinas, pullos olorum, imo catulos ovium, momento se dejicit, et devorat: similis etiam est adultero, qui inferius in cella recondit scortum, et per vices surgit in supremam religionem domus, et cum commorantibus ibi loquitur sapienter de castitate, ac alternis ex consortiis se proripit, et lasciviam suam infra satiat cum scorto: est quoque similis furi in turri, qui ibi simulat custodias agere, ut primum videt infra objectum rapinae, accelerat cursum deorsum, et id praedatur: assimilari etiam potest muscis paludis, quae in columna volant super capite equi currentis, quae quiescente equo decidunt, et immergunt se paludi suae: talis est homo, cujus voluntas seu amor non elevatur per intellectum, subsistit enim tunc infra ad pedem, immersus immundis naturae et libidinosis sensuum: aliter prorsus illi qui per sapientiam intellectus domant illecebras cupiditatum voluntatis; apud hos postea Intellectus init foedus conjugiale cum voluntate, proinde sapientia cum amore, et supra cohabitant cum delitiis.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church