15.
XIII. Quod prorsus aliter apud Bestias. Illi qui ex sola apparentia coram sensibus corporis judicant, concludunt quod Bestiis aeque sit voluntas et intellectus quemadmodum hominibus, et inde quod solum
discrimen sit, quod homo possit loqui, et sic eloqui id quod cogitat et desiderat, at bestia modo sonare illa; attamen Bestiis non est voluntas et intellectus, sed duntaxat instar utriusque, quod
Eruditi vocant analogon. Quod homo sit homo, est quia Intellectus ejus potest elevari supra voluntatis ejus desideria, et sic desuper cognoscere et videre illa, et quoque moderari illa; at bestia est
bestia, quia desideria ferunt illam ad faciendum quod facit; quare homo est homo per id quod Voluntas ejus sit sub obedientia intellectus, at bestia est bestia per id, quod intellectus ejus sit sub obedientia
voluntatis ejus: ex his sequitur hoc conclusum, quod intellectus hominis, quia recipit influam lucem e Caelo, et hanc apprehendit et appercipit ut suam, et ex hac cogitat analytice cum omni Varietate
prorsus sicut a se, sit vivus, et inde verus intellectus, et quod Voluntas ejus, quia recipit influum amorem caeli, et ex hoc agit sicut ex se, sit viva, et inde vere Voluntas; vicissim autem
apud bestias. Quamobrem illi qui ex libidinibus voluntatis cogitant, assimilantur bestiis, et quoque in Mundo spirituali e longinquo apparent sicut bestiae; agunt etiam similiter, cum sola differentia,
quod possint aliter si volunt; at illi qui libidines voluntatis suae per intellectum coercent, et inde rationaliter et sapienter agunt, in Mundo spirituali apparent ut homines, et sunt angeli caeli.
Verbo, voluntas et intellectus apud bestias semper cohaerent, et quia voluntas in se est caeca, est enim caloris et non lucis, facit etiam intellectum caecum, inde bestia non scit et intelligit quid
agit, et tamen agit, nam agit ex Influxu e Mundo spirituali, et talis actus est Instinctus. Creditur quod bestia ex intellectu cogitet quod agit, sed ne hilum, modo ex amore naturali, qui illi inest
ex creatione, succenturiantibus sensibus corporis ejus, fertur ad agendum; quod homo cogitet et loquatur, est unice quia Intellectus ejus est separabilis a voluntate, et elevabilis usque in lucem caeli,
nam Intellectus cogitat, et Cogitatio loquitur. Quod Bestiae agant secundum leges ordinis inscriptas naturae illarum, et aliquae sicut moraliter et rationaliter, secus ac plures homines, est quia intellectus
illarum est caeca obedientia desideriorum voluntatis illarum, et inde non potuerunt pervertere illa per prava ratiocinia, sicut homines. Observandum est quod per voluntatem et intellectum bestiarum
in antedictis intelligatur instar et analogon illorum; analoga denominantur ita ex apparentia. Vita bestiae comparari potest cum noctambulo, qui ex voluntate sopito intellectu ambulat et agit:
et quoque cum caeco, qui vadit vias ducente cane: ut et cum fatuo, qui ex consuetudine et inde habitu secundum normas facit opus: similiter cum casso memoria, et inde orbato intellectu, qui usque scit
aut discit se amicire, edere lauta, amare sexum, ambulare plateas a domo et ad domum, et facere talia, quae adblandiuntur sensibus et indulgent carni, a quorum illecebris et voluptatibus fertur, tametsi
non cogitat, et inde non potest loqui. Ex his patet, quantum hallucinantur, qui credunt Bestias rationalitate gaudere, et modo discriminari ab hominibus per figuram externam, et per quod non possint
eloqui rationalia quae intus recondunt; ex quibus fallaciis plures etiam concludunt, quod si homo post mortem vivit, etiam bestia victura sit, et vicissim, quod si bestia non vivit post mortem, nec
homo victurus sit; praeter plura somnia, oriunda ex ignorantia de Voluntate et Intellectu, et quoque de Gradibus, per quos Mens hominis tanquam per scalas assurgit ad Caelum.