Divine Love (Mongredien) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. [3.] II. QUOD DOMINUS SOLUS SIT IPSE AMOR, QUIA IPSA VITA, ET QUOD HOMO ET ANGELUS SIT MODO RECIPIENS. Hoc prius per multa illustratum est; quibus solum haec adjicienda sunt, quod Dominus, quia Deus universi, sit increatus et infinitus, homo autem et angelus est creatus et finitus. Increatum ac infinitum est ipsum Divinum in se. Ex hoc non potest homo formari, sic enim foret Divinum in se; sed formari potest ex creatis et finitis, quibus Divinum potest inesse, et vitam suam communicare, et hoc per calorem et lucem a Se ut Sole, ita ex Divino suo amore: comparative sicut germinationes telluris, quae non possunt ab ipsa essentia solis mundi formari; sed ex creatis, ex quibus consistit humus, quibus sol per suum calorem et suam lucem potest inesse, et suam vitam communicare. Ex quibus patet, quod homo et angelus non in se sint vita, sed modo recipientes vitae. [4.] Ex his quoque sequitur, quod conceptio hominis a patre non sit aliqua conceptio vitae, sed modo conceptio primae ac purissimae formae receptabilis vitae, cui ut stamini aut initiamento in utero successivae accedunt{1} substantiae et materiae, in formis ad receptionem vitae in suo ordine et in suo gradu adaptatis, usque ad ultimam quae modis naturae mundi adaequata est. @1 successivae accedunt pro "successivae accedunt successivae"$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church