3.
[5.] III. QUOD VITA, QUAE EST DIVINUS AMOR, SIT IN FORMA. Divinus amor, qui est ipsa vita, non est simpliciter amor, sed est Divinum procedens; et Divinum procedens est Ipse Dominus. Est quidem Dominus
in Sole qui apparet angelis in caelis, ex quo procedit amor ut calor, ac sapientia ut lux; sed usque amor cum sapientia est etiam Ipse extra Solem; distantia est modo apparentia, nam Divinum non
est in spatio, sed est indistans, ut supra dictum est. Quod appareat distantia est quia Divinus amor, qualis est in Domino, non potest ab ullo angelo recipi, nam consumeret illos; est enim in se ardentior
quam est ignis in sole mundi; quare ille per infinitas circumvolutiones successive diminuitur, usque dum temperatus et accommodatus pervenit ad angelos, qui praeterea tenui nube obvelantur, ne ab
ardore ejus laedantur. Haec causa est apparentiae sicut distantiae inter Dominum ut Solem et inter caelum ubi angeli; est usque Ipse Dominus praesens in caelo, sed adaequate ad receptionem. [6.] Praesentia
Domini nec est sicut praesentia hominis qui spatium implet, sed praesentia absque spatio; quae est quod sit in maximis et minimis, ita in maximis Ipse, et in minimis Ipse. Scio quod hoc aegre
possit comprehendi ab homine, quia ille ab ideis suae cogitationis aegre potest removere spatia; sed potest comprehendi ab angelis, in quorum ideis nulla sunt spatia; in hoc differt cogitatio spiritualis
a cogitatione naturali. [7.] Cum itaque amor procedens a Domino ut Sole est Ipse Dominus, et ille amor est ipsa vita, consequitur quod ipse amor qui est vita sit Homo, et sic quod ita contineat in
forma infinita omnia et singula quae apud hominem. Haec quoque sunt consectaria ex illis quae prius de Vita omnium a Domino, tum quae de Ipsius Providentia, omnipotentia, omnipraesentia et omniscientia,
dicta sunt. [8.]