1626.
Praeter paradisiaca haec, sistuntur etiam videndae urbes cum palatiis magnificis, contiguis, splendidis ex coloribus, supra omnem artem architectonicam: quod nec mirum, similes quoque visae sunt prophetis
quando visus interior illis apertus, et quidem tam manifeste ut non manifestius in mundo; ut Johanni Nova Hierosolyma, quae quoque ab illo describitur his verbis, Abstulit me in spiritu super
montem magnum et altum, et ostendi mihi civitatem magnam, Sanctam Hierosolymam,... habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim;... erat structura muri jaspis, et civitas aurum purum similis
vitro aureo; fundamenta muri omni lapide pretioso exornata, fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus,
octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus Apoc. xxi 10, 12, 18-20;
praeter a prophetis: innumerabilia talia ab angelis et spiritibus
angelicis videntur in clara die, et quod mirum, percipiuntur omni sensu; quod nusquam aliqui qui exstinxit ideas spirituales per philosophiae humanae terminos et definitiones perque ratiocinationes,
credere potest, cum tamen verissima sunt; quod vera inde capere potuissent quod sanctis toties visa sint.