1627.
Praeter urbes et palatia, etiam quandoque decoramenta mihi videre datum, ut quae sunt graduum et portarum, et illa se moventia sicut viva et se variantia cum nova semper pulchritudine et symmetria;
et informatus quod ita perenniter succedere possint variationes, si vel foret in aeternum, cum nova harmonia continue, ipsa successione etiam harmoniam formante; et dictum quod haec essent inter minima.