1949.
`Is erit onager homo': quod significet verum rationale quod describitur, constat ex significatione `onagri' quod sit verum rationale: in Verbo pluries memorantur equi, equites, muli, asini, et nemini
adhuc notum est quod significent intellectualia, rationalia et scientifica, qui quod illa significent, ex Divina Domini Misericordia, suis locis, multis confirmabitur; ejusdem generis est onager, est
enim mulus deserti seu asinus silvestris, et significat rationale hominis, non rationale in suo complexu sed modo verum rationale: rationale consistit (c)a bono et vero, hoc est, ex illis quae sunt
charitatis et ex illis quae sunt fidei; rationale verum est id quod per `onagrum' significatur; hoc nunc est quod per `Ismaelem' repraesentatur et {1}describitur in hoc versu. [2] Nemo credere potest
quod verum rationale separatum a bono rationali, tale sit, nec scivissem quod tale, nisi per vivam experientiam instructus; sive dicas verum rationale, sive hominem cujus rationale tale est, idem est:
homo cujus rationale tale est ut solum in vero sit, etiamsi in vero fidei, non simul in bono charitatis, est prorsus talis; est vir morosus, nihil patiens, contra omnes, unumquemvis videns sicut in
falso, ilico increpans, castigans, puniens, non miseretur, non se applicat et studet flectere animos, nam ex vero spectat omne, et nihil ex bono; verbo est durus homo: unice quod emollit duritiem ejus,
est bonum quod est charitatis nam anima veri est bonum, quod cum accedit et insinuat se vero, fit aliud ut vix cognoscatur. Per `Isacum' repraesentatur Rationalis Homo Domini, qui ex bono, non ex vero
separato a bono. Inde est quod Ismael expulsus, et dein habitavit in deserto, et mater ei uxorem accepit e terra Aegypti, Gen. xxi 9-21, quae omnia sunt repraesentativa {2}tali rationali praediti.
[3] Onagrorum mentio fit in propheticis Verbi, ut apud Esaiam, Palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erit pro speluncis, usque in saeculum gaudium onagrorum, pascuum
gregum, xxxii 14;
ubi de vastatione intellectualium quae cum vastata quoad vera, vocantur `gaudium onagrorum,' et quoad bona `pascuum gregum,' ita ut non rationale: apud Jeremiam, Onagri steterunt
super collibus, sorbuerunt ventum sicut ceti, consumpti sunt oculi eorum, quia non herba, xiv 6;
ubi de siccitate seu non bono et vero: de onagris praedicatur quod `sorbeant ventum' cum inania captantur
loco realium quae sunt vera; `consumpti oculi' pro quod verum quid sit, non capiatur: [4] apud Hosheam, Quia illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius sibi, Ephraim mercede meretricia expetiverunt
amores, viii 9;
ibi de Israele seu Ecclesia spirituali: `Ephraim' pro intellectuali ejus; `ascendere Assyriam' pro ratiocinari de vero num veram; `onager solitarius' pro rationali sic destituto
veris: apud eundem, Quia ille inter fratres sicut onager erit, veniet orientalis ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus; ille depraedabitur thesaurum
omnium vasorum desiderii, xiii 15;
ubi de `Ephraim' per quem intellectuale Ecclesiae spiritualis significatur, cujus rationale sicut `onager,' de cujus dissipatione agitur: apud Davidem, Jehovah
Deus emittet fontes in fluvios, inter montes ibunt, potum praebent omni ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, Psalm civ 10, 11;
`fontes' pro cognitionibus; `ferae agrorum {3}' pro bonis; `onagri'
pro veris rationis. @1 i quod.$ @2 i hominis.$ @3 agri.$