1950.
Quod `manus ejus in omnes' significet quod pugnaturum contra illa quae non vera, et `manus omnium in eum' significet quod falsa repugnatura, constat ex eo quod per `Ismaelem' significetur verum rationale
separatum a bono, ut dictum, de quo vero cum praedicatur quod manus ejus in omnes et omnium in eum, constat quod illa significentur. Supra indicatum [est] quod per `Abramum' repraesentetur Domini
Internus Homo, seu quod idem, Ipsius Divinum Caeleste et Spirituale; per `Isacum' Domini Interior Homo seu Ipsius Divinum Rationale; per `Jacobum' Domini Exterior Homo seu Ipsius Divinum Naturale;
hic agitur de rationali quale foret nisi uniretur Interno seu Divino Caelesti et Spirituali; quod rationale quia naturam traxit a vita affectionis scientiarum, hoc est, ab `Hagare Aegyptia ancilla Sarai,'
et haec vita erat externi hominis, quae a (t)Domini matre hereditarium habuit, contra quod pugnandum et quod expellendum, ideo rationale describitur quale foret, si absque bono rationali; sed postquam
Dominus hereditarium illud per pugnas tentationum et victorias humiliavit, seu afflixit et subjugavit, et {1} vivificavit ipsum Suum Rationale Bono Divino, tunc fit illud `Isacus,' seu repraesentatur
per Isacum, Ismaele e domo, una cum Hagare matre ejus, ejecto. [2] Omne rationale genuinum constat ex bono et vero, hoc est, ex caelesti spirituali; bonum seu caeleste est ipsa anima seu vita illius,
verum seu spirituale est quod inde vitam suam accipit; rationale absque vita bono caelesti est sicut hic describitur, quod nempe pugnet contra omnes, et contra illud pugnent omnes: bonum rationale
nusquam pugnat utcumque impugnatur, quia mite est et clemens, patiens cedens, nam est amoris et misericordiae; et tametsi non pugnat, usquam omnes vincit, nec usquam de pugna cogitat, nec de victoria
gloriatur et hoc quia Divinum est, et tutum a se ipso, nam nullum malum potest aggredi bonum, ne quidem potest subsistere in sphaera ubi bonum cum modo approximat, malum ex se recedit et relabitur;
nam malum est infernale, bonum est caeleste: similiter fere se habet cum caelesti spirituali, hoc est, cum vero ex caelesti origine, seu cum vero quod est ex bono, nam hoc verum est verum formatum a
bono, sic ut dici queat forma boni; [3] sed verum separatum a bono, quod hic repraesentatur per `Ismaelem' et describitur in hoc versu, prorsus aliud est, nempe instar onagri, et pugnat contra omnes,
et omnes contra illud, immo vix aliud cogitat et spirat quam pugnas; delectatio ejus communis, seu affectio regnans est ut vincat, et cum vincit, gloriatur de victoria, quare describitur per onagrum,
seu mulum deserti, aut asinum silvestrem, qui non cum aliis esse potest; talis vita est vita veri absque bono, immo vita fidei absque charitate; quare cum regeneratur homo, quidem per verum fidei, sed
usque simul per vitam charitatis, quam Dominus insinuat secundum incrementa veri fidei. @1 tum.$