5.
[85.] V. QUOD APUD HOMINEM POST PARTUM VOLUNTAS FIAT RECEPTACULUM AMORIS, AC INTELLECTUS RECEPTACULUM SAPIENTIAE. {1}
Quod binae facultates vitae sint apud hominem, voluntas et intellectus, notum
est; nam homo potest velle et potest intelligere, immo potest intelligere quod non vult; ex quo patet quod voluntas et intellectus sint duo distincta apud hominem, (ac) quod voluntas sit receptaculum
amoris, et intellectus receptaculum sapientiae. Ex eo patet quod amor sit voluntatis, nam quod homo amat hoc etiam vult; et quod sapientia sit intellectus, nam quod homo sapit seu scit hoc intellectu
videt; visus intellectus est cogitatio. Illae duae facultates non sunt homini quamdiu ille in utero moratur; quod prorsus nihil voluntatis et intellectus fetui in formatione ejus fuerit, supra confirmatum
est. Inde Sequitur quod Dominus paraverit bina receptacula, unum pro voluntate hominis futuri, et alterum pro intellectu ejus; receptaculum quod voluntas vocatur pro receptione amoris, et receptaculum
quod intellectus vocatur pro receptione sapientiae; et quod illa paraverit per amorem suum et per sapientiam suam; sed (quod) illa duo non transiverint in hominem prius quam ille plene formatus
est ad partum: providerat etiam Dominus media, ut in illis recipiatur amor et sapientia ab Ipso plenius et plenius sicut homo adolescit et senescit. [86.] Quod voluntas et intellectus dicantur receptacula,
est quia voluntas non est aliquod spirituale abstractum, sed est subjectum substantiatum et formatum ad receptionem amoris a Domino; et intellectus nec est aliquod spirituale abstractum, sed
est subjectum substantiatum et formatum ad receptionem sapientiae a Domino: existunt enim actualiter; tametsi coram visu latent, sunt usque intus in substantiis quae corticem cerebri faciunt, et quoque
sparsim in medullari cerebri substantia, imprimis ibi in corporibus striatis, tum intus in substantia medullari cerebelli, et quoque in medulla spinae, cui nucleum faciunt. Sunt itaque non duo receptacula,
sed innumerabilia, et unumquodvis geminatum, et quoque trium graduum, ut supra dictum est. Quod illa sint receptacula, et quod ibi sint, patet manifeste ex eo, quod sint principia et capita
omnium fibrarum ex quibus universum corpus est contextum; et quod ex fibris inde protensis formata sint omnia organa sensus et motus, sunt enim illorum initia et fines; organa sensoria sentiunt, et
organa motoria moventur, unice per quod exeant et continuentur ex habitaculis voluntatis et intellectus. Receptacula illa apud infantes sunt pusilla et tenera; postea capiunt incrementum et perficiuntur
secundum scientias et affectionem illarum; integrantur secundum intelligentiam et amorem usuum; emollescunt secundum innocentiam et amorem in Dominum, et consolidantur et indurescunt ex oppositis.
Mutationes status illorum sunt affectiones; variationes formae illorum sunt cogitationes; harum et illarum existentia et permanentia est memoria, et reproductio illarum est reminiscentia; utraque simul
sumpta sunt mens humana. @1 (NOTA Ex MARGINE SINISTRA:-)Vel ita, forte:- QUOD APUD HOMINEM POST PARTUM RECEPTACULUM AMORIS FIAT VOLUNTAS, ET RECEPTACULUM SAPIENTIAE FIAT INTELLECTUS.$