415.
[V.] Quod ecclesia sit proximus, qui in superiori gradu amandus est, et quod regnum Domini in supremo.
Quoniam homo natus est ad vitam aeternam, et in hanc introducitur
per ecclesiam, ideo haec amanda est ut proximus in superiori gradu; nam illa docet media, quae ducunt ad vitam aeternam, ac introducit in illam; ducit ad illam per vera doctrinae, ac introducit per
bona vitae. Non intelligitur quod sacerdotium in superiori gradu amandum sit, et ex illo ecclesia, sed quod ecclesiae bonum et verum amandum sit, et propter haec sacerdotium; hoc modo inservit, et
quemadmodum inservit honorandum est. Quod ecclesia sit proximus qui in superiori gradu amandus est, ita quoque supra patriam, est quoque causa, quia homo ex patria initiatur in vitam civilem, verum
ab ecclesia in vitam spiritualem, et haec vita distinguit hominem a vita mere animali. Insuper vita civilis est temporaria, quae finem habet, et tunc est sicut non fuerit; at vita spiritualis, quia finem
non habet, aeterna est; quare de hac praedicari potest Esse, et de illa non esse: discrimen est sicut inter finitum et infinitum, inter quae non datur ratio, aeternum enim est infinitum quoad tempus.